Girolamo Forciani opusculum de laudibus regis Ferdinandi

Testo base di riferimento: T. De Marinis, A. Perosa, 1970

Cura dell'edizione digitale: S. Di Brazzano


Opusculum in quo laudat regem Ferdinandum,
quod se ac suos proceres in venationibus, aucupiis
equestrique certamine exerceat, ut ocium evitet

 

Aucupium quicunque tuum, rex inclite, damnat,

      Huic merito dicam cordis inesse parum;

Quisquis venatus forsan culpaverit istos,

      Hunc ego stulticia non caruisse reor;

5

Quicunque innocuos audebit carpere lusus,

      Iudice me vero, censor iniquus erit.

Quis putet esse nefas pugnam spectare volucrum,

      Cum falco milvos raptor ad ima trahit,

Cum capitur cornix aut anser in aere summo

10

      Accipiterque Afras unguibus urget aves?

Quod scelus est canibus cervos agitare fugaces

      Dentatum et iaculi cuspide adire suem?

Carnivorus gyros milvus per inane volutat,

      Vt pullorum extis expleat ingluviem;

15

Eripiunt sulcis cornix atque improbus anser

      Semina et agricolis plurima damna ferunt;

Trux aper et celsi ramosa in cornua cervi

      Frugiferos vulgo depopulantur agros.

Hic probet antiquos ritus repetatque theatrum

20

      Durus et humana caede madere velit!

Aspice clamosi fuerint quam proelia circi,

      Cum faceret ludos Martia Roma suos:

Vidit eques, vidit stulta cum plebe senatus

      Funera, quae multi plena cruoris erant.

25

Instabat torva crudelis fronte lanista,

      Servilem cogens in sua fata manum;

Hi gladios vibrant, illis est fuscina telum,

      Iactat in adversum hic retia densa caput.

Pressit sanguineam moriens gladiator harenam

30

      Parque dedit misero vulnera cruda pari;

Victori iugulum victus porrexit, at ille

      A populo plausum certaque dona tulit.

Quid tibi navalis referam spectacula pugnae,

      Quae ferus in Marsa Claudius egit aqua?

35

Purpuream doluit reddi tunc Fucinus undam

      Inque suo mergi corpora caesa lacu.

Quis non audivit scelerati stagna Neronis

      Diraque vesanae munera naumachiae?

Nemo hic certavit carae pro moenibus urbis,

40

      Nemo tuebatur templa verenda deum:

Spargebant ergo frustra cum sanguine vitam,

      Vt populum scirent morte iuvare sua.

Tristis et Ausoniam tenuit venatio gentem,

      Cum fieret saevis obvia turba feris.

45

De nemore Hyrcano ducta est rapidissima tigris,

      Ore theatrales mandere docta viros;

Insignes maculis pardi fulvique leones,

      Barrus et immani corpore rhinoceros

Vivida ieiuno laniabant viscera morsu:

50

      His hominem in victum tradere ludus erat.

Spectando cladem sese fecere nocentes

      Hauseruntque oculis crimina foeda suis;

Pegmata laudabant humano sparsa cruore,

      In quibus athletam fas iugulare fuit.

55

Te vero haut tales iuvat unquam ludere pugnas,

      Nam pietas animo praesidet alma tuo;

Vel siquando libet belli simulacra ciere,

      Ocia ne ignavus languida miles agat,

In campum aeratas acies descendere cogis,

60

      Dum Martem armisonum classica pulsa vocant.

Hinc illinc in equis proceres concurrere pergunt

      Et frangunt hastas in nova scuta suas:

Ardent in galeis equites clipeisque coruscis

      Inque vicem hostili proelia more gerunt;

65

Alipedes certant aequantes cursibus Euros,

      Dum palmam domino reddere quisque cupit.

Eminet hos inter iuvenili robore nixa,

      Rex, tua progenies, quam decus omne decet:

Alfonsus patriis tantus consurgit in armis,

70

      Quantus in Hesperio Iulius ibat equo,

Quantus in Arctoo fulxit Germanicus orbe,

      Romano domitans barbara colla iugo;

Virtutis sequitur plenus Fredericus avitae,

      Quem nunc expectat Gallica terra ducem.

75

Iamque per excelsas iter altum dirigit Alpes

      Militeque Ausonio saxa nivemque terit:

O utinam optatas urbes et regna subire

      Possit et invicta sceptra tenere manu!

Praetereo reliquos natos, quorum inclita vita

80

      Excolitur studiis, docta Minerua, tuis;

Magnanimos taceo iuvenes de gente Gevara,

      Auspicio solitos vincere saepe tuo.

Iudice te iusto victori praemia dantur

      Et victum nullo tempore poena manet.

85

Sic animi audaces in saeva pericula fiunt,

      Sic durata nequit frangere membra labor.

Nemo igitur vitam ludis amisit in istis,

      Quos tua Parthenope concelebrare solet.

Incendit quosdam formosae cura puellae,

90

      Ad pugnamque ferox ire Cupido iubet:

Illa sedens contra nitidos redimita capillos

      Pro iuvene optato numina cuncta rogat,

Cui palmam laetam, cui praemia laeta precatur,

      Pectore concipiens dulcia vota suo.

95

Ast alios animat laudum generosa cupido

      Et campi ad ludos gloria magna rapit,

Nam Venus et Mavors intra tua moenia regnat

      Bellorumque rudes non sinit esse viros.

Has artes olim doctus puerilibus, annis

100

      Ausus es in Tusco ponere castra solo;

Hic tua fulmineum vibravit dextera ferrum

      Terruit et populos et fera corda ducum.

Inde tuis Gallos pepulisti finibus hostes,

      Quos tulit in nostras ira cruenta domos.

105

Ausi letifero gladios armare veneno

      Colloquii specie tres adiere viri,

Vtque patrent facinus denudant cominus enses

      Inque tuum intentant vulnera dira caput:

Tres magna solus superas virtute tyrannos,

110

      Tres unus turpi cogis abire fuga.

Et postquam egisti meritum, Ferrande, triumphum,

      Vagina gladius conditur ille tuus,

Parcere nam victis didicit clementia regum,

      Caede quibus mundas convenit esse manus:

115

Hos Deus in solio sublimes praetulit alto,

      Gentibus ut variis debita iura darent.

At tu subiectos tranquilla in pace gubernas

      Arcibus avertens horrida bella tuis.

Ocia dum vitas, quae morbis corpora tentant

120

      Belligerosque duces perdere saepe solent,

Aut sectaris apros aut cervos figere gaudes,

      Et modo te saltus et modo campus habet,

Saepe feras celeres cursu praevertis equorum,

      Segniciem ut toto corpore pellat eques.

125

Talorum refugis dubios evolvere iactus,

      Excitat articulos alea nulla tuos,

Nec iuvat hibernas nugis consumere noctes

      Aut genium cenis sollicitare novis.

In coetu memoras regum pia facta priorum,

130

      Tempore iusticiam qui coluere suo.

Addita delicto poena est te praeside, tutus

      Obscura carpit nocte viator iter.

Agricolae cantant, dum frugibus horrea complent,

      Inque suis condunt dulcia musta cadis.

135

Italiae pacem diuturno foedere servas,

      Nec socios ulla parte labare sinis:

Saepe laborantes armis opibusque levasti,

      Iam licet his propria nunc ditione frui;

Non imbecillos audent pessundare fortes,

140

      Non inopem contra ditior ire parat.

Te metuunt variae gentes magnique tyranni

      Et cepit vires Turca pavere tuas.

Gaudia qui praebes populis, mitissime regum,

      Accipe nunc animo gaudia quaeque tuo,

145

Et quoniam victos tua virtus expulit hostes,

      Nunc gere cum rapidis aspera bella feris.