Marcantonio Aldegati elegiae, 36

Testo base di riferimento: G. Bottari, 1980

Cura dell'edizione digitale: F. Boschetti


36. ad magnificum equitem dominum
Franciscum Arragonium, cui se plurimum commendat

Currimus huc tandem, nostrae spes maxima vitae;

      Tu mihi praesidium, tu mihi certa salus.

Heu, cecidere meae felicia vela carinae,

      Traxit in adversas haec ferus Auster aquas.

5

Contremit irati pelagi mea puppis in undis;

      Deficiunt remi, deficiunt animi.

Ipse licet pulsem summi pede regna Tonantis,

      Clausa mihi sine te regna Tonantis erunt.

Te sydus clarum infelix ego navita posco,

10

      Certa magis nescit quae petat astra ratis.

Omnia sunt infesta meae coelestia cymbae

      Numina, me iactant in fera saxa Noti.

Pollucem fracto videam vel Castora malo:

      Ducantur placidis lintea syderibus.

15

Auxilium miseris et opem praebere deorum est;

      In te numen habes: utere more dei.

Cum venti posuere, ferus nec saevit in undis

      Neptunus, quis erit qui Iovis optet opem?

Cum freta saeva tument, cum surgunt aethere nimbi,

20

      Tunc opus est votis, tunc opus auxilio.

Me fera iactat hyems, diris iam mergor ab undis,

      Auxilium misero deprecor; affer opem,

Vince meam sortem, rabidum compesce furorem:

      Aeolus imperium praestitit omne tibi.

25

Dura licet misero dederint mihi fila sorores,

      Vince tamen vitae stamina dura meae.

Omnia cum fuerint nostrae contraria menti

      Sydera, si vinces gloria maior erit.

Alcidae est aliquid nodosam evellere clavam

30

      Deque manu summi fulmina posse Iovis.

Naufragio liceat certam praebere salutem,

      E scopulis laceram trudere velle ratem.