25. scribit ad dominum Franciscum Siccum Arragonium,
equitem magnificum, de ingratitudine patriae in eum
Iam tumefacta volant pluviis mea lintea ventis,
Vt miseram frangant in fera saxa ratem,
Laedave, quae possint aliquam praebere salutem,
Ostendit nido sydera nulla suo.
5
Omnia sunt madidis circumdata lumina nimbis,
Exitiumque meum numina cuncta volunt.
Haec ego cum videam, votis quid numina tento?
Manat ab irato nostra ruina Iove.
Quid laceram scopulis conor detrudere puppim?
10
Expedit imbriferis me dare vela Notis.
Non ego sum tanti superas qui vertere mentes,
Fortunae valeam qui retinere rotam.
Quid mea fata moror? coeli fera sydera poscunt
Vt patria caream destituarque mea,
15
Exul in ignota tumuler vel vexer arena,
Ossa et inhumanis sint mea fracta feris.
Effugiam ingrati temeraria murmura vulgi
Exiliumque meum dedecus urbis erit.
Cognita cum fuerit, superat quae sydera, virtus
20
Et cui non possunt fata nocere diu,
In patriam cadet omne scelus, nec dicar ab ullo
Tam miseri exilii conscius esse mei;
Et mea si quis erit statuet qui iura tueri,
Hoc patrocinio non erit ille reus.
25
Estne novus furor hic patriae deperdere civem?
Non ita me divi pignora mater amat.
Prodessem ut patriae studio mea tempora trivi
Et data sunt patriae quae periere bona,
Et natale solum miseri nil curat alumni:
30
Hei mihi sunt sterili semina missa solo!
Si parvis maiora licet componere rebus,
Est mea sors magnis aequiparanda viris.
Celsa triumphalis posuit qui moenia Romae,
Milite confossus decidit ille rudi.
35
Qui Veios multa furibundos caede subegit,
Ipse peculator pulsus ab Vrbe fuit.
Qui Tyrio patriae morientia moenia bello
Servavit, parvo contegit ossa solo.
Huius ego immeriti referam quid vincula fratris,
40
Qui bello Anthioci debilitavit opes?
Ille Numantinum domuit qui Marte furorem
Non necis ultorem sensit adesse suae.
Qui domuit plebi tribuentem iugera Gracchum,
Inter Pergameos occidit ille Lares,
45
Et tantae extinguens incendia maxima flammae,
Publius in Sicula Lentulus urbe perit.
Improba qui Maelii turbavit vota furentis,
Servilius patrio est iussus abire solo.
Qui Latii populos foedavit Marte cruento,
50
Hannibal, e Tyria, ne cadat, urbe fugit.
Fatidica divum numero qui voce locatus
Percussus saxo est saepeque fusus humo.
Thesea, quo nimium viguerunt principe Athenae,
Iusserunt parva fata subire Tyro.
55
Illum ego non memorem, quem doctum dixit Apollo,
Qui sanctas leges, qui pia iura tulit?
Attica consilio cuius si freta fuisset
Aeterno imperio terra potita foret.
Et qui Persarum tot millia tradidit Orco
60
Extinctus foedo est carcere Milciades.
Qui Xersem ad Persas cymba migrare coegit
Taurino ante hostem sanguine potus obit.
Iustus Aristides nimia probitate fugatur
Et secum patriae iura fidemque trahit.
65
Alcanori portum patriae qui tradidit urbis,
Haud potuit mortem hic effugere ingenio.
Tityrus, ingratae quamvis sua traderet urbi
Munera, non potuit pellere ventre famem:
Formosae at postquam dulces Amaryllidis umbras
70
Attigit, ille satur venit ad arma virum.
Sunt etiam vates heroes inter habendi:
Est aliquid sacrum quod tueatur opus.
Si mea puppis erit vento deducta sereno,
Anchora fundabit si mihi firma ratem,
75
Perpetuum nostro carmen manabit ab ore:
Tu mihi Moecenas, tu mihi Caesar eris.
Tunc monumenta dabo, quae non fera tempora carpent,
Et fiam patriae fama secunda meae.
Quid queror, o, demens? Virtutis gloria rebus
80
Noscitur adversis et magis illa nitet.
Si non vexassent rabidi mea lintea venti,
Ingenium nullus nosset in orbe meum;
Non mea magnanimo placuisset fistula Bembo,
Aeternum cuius nomen amore feram.
85
Haec mala, quae patior, nostrae spes una salutis
Sicce tibi aeternum nomen in orbe dabunt:
Namque giganteo referam tua gesta triumpho,
Fiet et aethereo par tua fama Iovi;
Et si tanto operi tempus nec fata nocebunt,
90
Non nisi te lecto fama perennis erit.