Marcantonio Aldegati elegiae, 15

Testo base di riferimento: G. Bottari, 1980

Cura dell'edizione digitale: F. Boschetti


15. scribit ad Faustum tentasse saepius
ab Amore discedere, sed minime potuisse,
cum fuga nihil prosit amanti

Saepe ego tentavi duris me solvere nodis,

      Implicuit collo quos mihi saevus Amor.

Saepe per umbrosas sylvas, per devia rura

      Fugi ego flammigeri tela cruenta dei.

5

Ast ego si peterem Gangem Scythiamque nivosam,

      Ad Gangem, ad Scythiam, Fauste, veniret Amor.

Non si Pegaseo veherer per inane caballo

      Vinciretque meos aurea penna pedes,

Sive ego Triptholemi currus conscendere possem,

10

      Sive ego Medeae, sive ego, Phoebe, tuos,

Effugere haud possem vibrat quae tela Cupido:

      Quo magis effugio, me magis illa petunt.

Ocyus est vento telum quod mittit ab arcu

      Securumque potest hoc nihil esse diu.

15

Omnia devincit deus hic, qui lumine caeco

      Vltra Indum et Calpen Sauromathasque videt.

Aurea penna nitet tergo, qua fulgur et auras

      Praeterit, in summo qua petit axe Iovem.

Spicula saeva gerit, Cressam gerit ille pharetram

20

      Atque arcum, nivei nobile dentis opus,

Quem magni timuere duces, timuere deique;

      Qui si non esset, libera cuncta forent.

Vulnera quae infigit nullo medicamine possunt

      Sanari, magicis non et imaginibus.

25

Gramina Medeae, Aeaeae gramina Circes

      Nil in amore valent, nil valet ingenium.

Nos necat et morimur, quam sit ferus agnitus hostis

      Sunt et in occulto vulnera facta loco.

Ille oculos in se vertit torquetque medullas;

30

      Nescitur tanti prima ruina mali.

Non loca, non tempus possunt removere furorem:

      Verus amor nulla conditione perit.

Longa dies rigidos potuit lenire leones,

      Longa dies molli saxa liquore terit,

35

At non longa dies misero succurrit amanti:

      In nostro semper pectore vivit Amor.

Aetatis licet octo meae sint lustra ruentis

      Obnubatque meas aspera barba genas,

Concutit ille tamen diro mea pectora telo,

40

      Maior et insurgit pectore flamma meo.

Me duo devincunt oculi, qui sydera vincunt

      Et par cum Phoebi lumine lumen habent.

Iis ego non horam possum sperare quietem,

      Iis mea libertas vendita tota fuit.

45

Fulvia me duro retinet sub Amore merentem;

      Non sinit alterius, non sinit esse mei.

Me solum illius radii consumere possunt

      Et somnum fessis rumpere luminibus.

Fulvia post Manes, dederint modo fata, placebit:

50

      Divinum in tenebris haec mihi lumen erit.