Marcantonio Aldegati elegiae, 9

Testo base di riferimento: G. Bottari, 1980

Cura dell'edizione digitale: F. Boschetti


9. odio dicit habiturum fenestram
qua sagittis eum feriit Cupido,
dumque vita sit sine labe moriendum esse

Semper erit nostris oculis invisa fenestra

      Vnde tot in nostrum tela ruere iecur,

Cum mortem auratae mihi non tribuere sagittae,

      Adsit cum vitae mors nisi laeta bonae.

5

Quam nimium poterat felix occumbere Cadmus

      Ante cruentatas Martis in angue manus!

Tot miseros natos, tot pignora chara nepotes,

      Vidisset nunquam tam fera fata pati.

Quam bene rupissent Priamo sua fila sorores,

10

      Cum fuit Herculea dirruta Troia manu!

Natorum non ille necem, non regna cremari,

      Non turpi natas conditione premi,

Non sua vidisset laniari corpora ferro,

      Esset Cisseis non imitata canem.

15

Cedendum dum fata sinunt, dum tempora praebent,

      Imponit finem dum Libytina malis.

Nunc vitam infelix extrema per omnia duco,

      Inque meum iurant numina cuncta caput.

Cum vacuus curis et eram cum liber ab omni

20

      Servitio, poteram tunc ego morte premi:

Non Amor, insidiae, non me vexasset acerbae

      Conditio sortis, non genus omne mali.

Vidi ego qui dulci potuere occumbere morti,

      Parva quibus miseram praebuit hora necem.

25

Vivimus in lachrymis, vita est nihil: omnia perdunt

      Tempora, sors variat quae bona sunt hominum.

Vrimur, in gelida glacie consumimur igni,

      Morteque vivaci pectora nostra iacent.

Omne quod est miserum patimur sub Amore merentes;

30

      Quod sit, amante potest tristius esse nihil.

Dii faciant tantos possim finire dolores

      Et fugiat tristi pectore vita meo,

Si mea perpetuo debentur corda dolore

      Divelli, nec sit qui mihi praestet opem,

35

Nullaque mortali generi diuturna voluptas

      Detur et hic possit firmius esse nihil.

Saepe mihi dixi fatis venientibus ultro:

      "Non est cur fugias, Marce miselle, necem".

Optatis non semper adest sors ultima votis;

40

      Felix o nimium qui sine labe cadit!