Marcantonio Aldegati elegiae, 8

Testo base di riferimento: G. Bottari, 1980

Cura dell'edizione digitale: F. Boschetti


8. conqueritur quod Fulvia speculi consilio nimium
sibi formosa videatur et eum destituat;
admonet formam nimium esse labilem

Illud formosi quo se speculantur ocelli,

      Qui sunt aeterni gloria prima Iovis,

Vt videant quanta superent coelestia luce

      Lumina dentque mihi grandia saepe mala,

5

Aes facit ut miserum spernas me in amore furentem,

      Exul et a proprio sim miser hospitio.

At, si firma meum retinebant vincla furorem

      Et tibi si fidei quidve timoris erat,

Debuerat speculum nunquam mea solvere vincla,

10

      Tam duram nec te reddere luce tua.

Exemplum vani Narcissi praebeat unda,

      Non tali quamvis digna sit haerba rosa.

Vidi ego pampineis oneratas vitibus ulmos,

      Quarum decussit bruma repente decus.

15

Vidimus in bifero viridantia germina Paesto,

      Pallida quae subito facta fuere gelu.

Hei mihi, quam miserum est nimium se fidere rebus,

      Quas rapit una dies, quas vorat hora brevis!

Nil est perpetuum in terris: vorat omnia tempus;

20

      Anceps forma bonum est et decus illa breve.

Tempus obest formae, sunt omnia subdita morti:

      Quicquid sub coelo est lurida fata trahunt.

Qua periere virum tot millia Troia ruitque,

      Hanc tandem ad Ditem misit avara dies.

25

Aetas cuncta rapit, mors improba destruit omne

      Et nihil est de quo non velit esse potens.

Illa rapit quodcumque placet, quodcumque decorum,

      Formosisque solet semper obesse magis.

Dum rosea est aetas, dum floret culta iuventus,

30

      Vtendum est: celeri labitur illa pede.

In te cum suberit tacito pede fessa senectus,

      Moerebis dulcis praeteriisse dies.