Marcantonio Aldegati elegiae, 7

Testo base di riferimento: G. Bottari, 1980

Cura dell'edizione digitale: F. Boschetti


7. alloquitur unionem qua donat Fulviam

Candida bacca, meae digitos tactura puellae,

      A cuius concha Cypria vecta fuit,

Quam faber in Sicula radiavit Mulciber Aetna,

      Quam Steropis fulvo clausit in orbe manus,

5

Bractea lassarunt cuius fera membra Cyclopum,

      Incude in dura dum rude stabat opus,

Attinges si quando manus, quibus urimur et quis

      Ante meum tempus cogor adire necem,

Fac teneas nostrum niveo sub pectore nomen,

10

      Obses tu fidei pignus et esse velis.

Ad dominam properas, quae te candore nitenti,

      Quae non calcatas vincit in orbe nives,

Virginea qua lecta manu minus alba videntur

      Lilia, qua surgunt alba ligustra minus.

15

Non te poeniteat formosae membra puellae

      Tangere: lucidius nam tibi lumen erit.

Vt matutinis radiis percussa nitescit

      Gemma magis, lumen sic tibi maius erit,

Cum te lustrabunt vincunt quae lumina solem:

20

      Certabis Phariis lumine margaritis.

Digna Cleopatrae fies gestarier aure,

      Romanos bello digna movere duces.

Tu roseis fueris si quando admota labellis,

      Quanta tibi dabitur gratia, quantus honor!

25

Syderei nihil arca Iovis te maius habebit,

      Par tibi nullus erit purus in orbe lapis.

Tu quoscumque homines, tali madefacta liquore,

      In proprio coges te retinere sinu.

Te cupient reges amplecti; iis grata voluptas,

30

      Iis erit aeternum conspicuumque decus.

Ille liquor quoscumque potest sanare dolores,

      Ille liquor mentes reddere corporibus,

Hei mihi, sed duro vinctum per brachia nodo

      Me tenet, arbitrio nec sinit esse meo.

35

Humida anhelanti pugnantibus oscula linguis

      Quae data sunt, memori pectore semper erunt.

Haec me perpetuis religatum in amore catenis

      Oscula non alibi vivere posse sinunt.

Non Aurora meos seiungere posset amores,

40

      Non quam formosus perculit Endimion;

Illa nec in sylvis lacerum quae flevit Adonem

      Dissolvet collo vincula nexa meo.

Nulla meos poterit praedari foemina sensus:

      In me quod proprium est Fulvia sola tenet.

45

Arbitrium haec est sola meum praedata, tenebit

      Illud in aeternum, semper et huius ero.