Marcantonio Aldegati elegiae, 2

Testo base di riferimento: G. Bottari, 1980

Cura dell'edizione digitale: F. Boschetti


2. Amorem creatum in calamitatem mortalium

Nonne satis fuerant quaecunque pericula tellus,

      Nonne satis tumidi quae parat unda maris?

An non mortali generi coelestia praebent

      Numina, quo nigros possit adire lacus?

5

Si non in nostrum pectus tua tela, Cupido,

      Iactaresque faces, altera tela, tuas,

Hoc etiam nobis deerat, quos omnia vexant

      Et nequeunt quorum flectere damna deos.

Vix ego crediderim coelo sua numina inesse;

10

      Et si sint, surdis auribus esse reor.

Vndique poena manet nos tristes, omnia vexant

      Atque aliquid semper quo pereamus inest.

Hic deus in nostrum bacchatur pectus et omnis

      Concutit ille homines, concutit ille deos.

15

Et puer et deus est et habet sua iura Cupido:

      Quicquid mundus habet sub sua regna trahit.

Terribile hoc monstrum in terris natura creavit,

      Liberius nobis mortis ut esset iter.

Non tutum coelum, non tutum noscimus aequor,

20

      Ipsa tremit tellus, Tartara saeva tremunt.

Suggerit hic lachrymas et sunt in amore querelae

      Singultusque graves et sine voce dolor.

Diminuit famam, mentem consumit et omne

      Ingenium fuscat vimque decusque rapit.

25

Perdit et humanam dulci medicamine gentem,

      Immodicas parvo tempore perdit opes.

Hoc nullum carmen, non haerba nocentior ulla,

      Hic hominum mentis in sua vota trahit.

Non alio socios Ithaci medicamine Circe

30

      Esse boves fecit, fecit et esse lupos.

Crediderim tali nympham medicamine nautas

      Scyllam sub proprio continuisse sinu.

Non alio cantu Sirenes credere dignum est

      In Siculo puppes detinuisse mari.

35

Quod neque fas et iura sinunt, natura pudorque

      Vsus et ipse vetat, saeve Cupido, facis;

In te cura placens, in te viget aegra voluptas:

      Spicula plus aloes quam tua mellis habent.

Gaudia quae praebes duro sunt mixta dolore,

40

      Suspectos reddis qui tua castra colunt.

Iuppiter hamatis quid non tulit ipse sagittis?

      Quas non est passus ferre in amore notas?

Europen rapuit placidi sub imagine tauri,

      Mnemosinen pastor, Daelia Parrhasida.

45

Hic etiam Coei natam confixus amore

      Fulminea tectus contemeravit ave.

Ipseque Thestiaden, pluma circumdatus alba,

      Callidus attraxit sub sua iura deus.

Coniugis Alcmenen decepit imagine falsi,

50

      Decidit et Danaes aureus in gremium.

Vssit et hic Semelen rapuitque Aeolida serpens,

      Tactus et hic Alopes saepius igne fuit.

Non ille erubuit, sceptri gravitate relicta,

      Huius in amplexu concubuisse deae.

55

Hic etiam exarsit pueri Ganymedis amore:

      Venantem hunc uncis unguibus arripuit.

Circumstant pavidi Troes, mirantur et ipsum

      Ascendentem auras: difugiuntque canes,

Et nemus omne sonat, clamoribus intonat aether;

60

      Ipsae hostem aspiciunt inter inane ferae.

Quid medicae inventor curae non passus amore?

      Nil valuere artes, nil valuere minae,

Nil valuit dixisse: "Puer, depone sagittas:

      Hae mihi conveniunt, qui fera bella gero".

65

Arsit enim gravius quam si cessisset Amori:

      Nescit Amor magnis cedere numinibus.

O quantum est questus, quotiens quaesivit in haerbis

      Auxilium, nec opem praestitit haerba deo!

O quotiens captus pueri vesanus amore

70

      Oebalii, immodicas concidit in lachrymas!

Gavisus quotiens forti certare palaestra!

      Sparthano o quotiens ludere pancratio!

Omnia perpessus deus est, modo posset amanti

      Blandiri et puero tradere suaviolum.

75

Quem non vincis Amor, quem non tua spicula laedunt?

      Non matri parcunt improba tela tuae.

Pressa furore gravi Cnidon atque Amathunta reliquit

      Et Colchos odit Idaliumque iugum.

Illi sola fuit curae Panchaica tellus,

80

      Cum faciem vidit, pulcher Adoni, tuam;

Et fuit huic studium maculoso tegmine lincis

      Membra tegi atque humeris retia ferre suis,

Desertisque aris latebras ambire ferarum

      Antraque nexilibus cingere caeca plagis.

85

Saepius haec timidas percussit harundine damas,

      Saepe vagos lepores illa secuta cane.

O quotiens passa est venando laedere plantas!

      Sentibus o quotiens eviolare manus!

Saepe legit flores, florum facit illa corollas,

90

      Subtilibus sertis inserit illa rosas.

Candida si quando laeserunt pectora vepres,

      "Haec iuvenis patior - dixit - amore mei,

Et paterer quaecunque gravi mihi vulnera telo

      Infigit qui me cogit amare nimis,

95

Brachia dum tenero possem circumdare collo

      Et retinere meo gaudia nostra sinu.

Sed fugit et nostros spernit meus ignis amores

      Sectaturque truces in mea damna feras".

Terrarum Alcidem victorem vicit et asper

100

      Mars tantam haud potuit vincere nequiciam.

Aequoreis qui regnat aquis te vincere nulla

      Arte vel ingenio sive liquore potest.

Consumunt tantae quemcunque liquamina flammae;

      Viribus, heu, nullis improbe cedis Amor!

105

Sed cum tota tibi superorum gloria cessit,

      Parcere mortali debueras generi.

Non est armatis aequum concurrere nudos,

      Vincere mortalem gloria nulla deo.

Aurea tela geris, rapido circumdatus igni,

110

      Attrahis in flammas pectora nostra tuas.

Effugere haud quisquam valet improba tela, nec ulli

      Fas est alato te superare pede,

Ventilat a tergo quoniam tibi penna nitenti,

      Quam celeres possunt vix superare Noti.

115

Caecum lumen habes, cernis tamen, improbe, quae sunt

      Arte vel ingenio condita sive fide.

In nos debueras fatis melioribus uti

      Et superas homini conciliare vices.

Hoc erat imperium maius tibi: vincere summos

120

      Et sinere imbelles vivere more suo.