Matteo Zuppardo Alfonseis 9

Testo base di riferimento: G. Albanese, 1990

Cura dell'edizione digitale: Annachiara Barizza


Interea ausoniis acies dum barbara campis

Praesidio Alfonsi penitus deiecta fuisset

Et post a castris iterum commota propinquis,

Proxima quae italicis firmaverat urbibus, inter

5

Albanos nostrosque duces sociosque pelasgos

Italiam fugiens, urbes, quas detinet ingens

Vngarus, aggreditur turresque et fortia terret

Menia tormentis et nulla pericula vitat

Crudelis nullosque fugit sub Marte labores,

10

Intentus cupidusque suae cum sanguine praede.

Multa Frigum strages non est sibi cura nec ipsa

Corpora, quae terris multo sunt fusa cruore,

Nec comitum spectata fides per bella suorum,

Dum modo vel turres vel menia diruat et se,

15

Hostibus evictis, victorem praebeat hostem.

Non ita Romani quondam struxere falanges

Fulgentesque equitum turmas et nomina, verum

Consulibus numerum factis legionibus omnem,

Appositum tabulis et certa lege notatum

20

Cauta patrum nimium sapientia ferre solebat,

Hunc ita descriptum studiis ardentibus illi

Servare et bellum, populos urbesque domosque

Opprimere, et summa capiebant laude triumphum,

Ante tamen numerata acies et turba fidelis

25

Et legum servata fides: hoc ordine totum

Roma sibi vigilans quesivit maxima mundum.

Impius hic, contra, non funera dira suorum,

Nec fessos animos, nec sceva pericula gentis

Sentit, et armatos spernit curare Quirites;

30

Non vult romanos servare in proelia mores,

Nec pietate frui, nec legum iura tenere

Sanguineus princepsque ferox et publicus hostis.

At postquam campos bello devicit et urbes

Imperio dedit esse suo, neu fracta quiete

35

Corpora torperent, subito dehinc anxius unam

Belligradum aggreditur. Iacet urbs fortissima magno

Proxima Dannubio, pro fosso flumine gaudens;

Ante fluit portas, ante ardua menia magnus

Dannubius, centumque tenet per littora puppes.

40

Huc postquam advenit structis legionibus ingens

Barbarus, armatis contra sedet impius urbem

Militibus, tunc mesta tremit lacrimosaque tellus

Tormentis positeque gemunt ad sidera turres.

Parte alia reges et dux stat Blancus et omnis

45

Christorum collecta acies, quam maximus ipse

Legerat Alfonsus, misere dum proximus urbi

Esse studet castrisque suis defendere et illam

Teucrorum a manibus stricto divellere ferro.

In primis igitur, quo se gens leta solebat

50

Vltra Dannubium dimittere, plurimus ipsum

Pontem aries caedit; factum hoc ne menia contra

Neve urbem contra Troes atque arma venire

Nec possent manibus funestum astringere bellum.

Nil agit ingenium vires et pectora contra,

55

Et contra ingenium; nam puppes, ligna nemusque

Tros simul apponit pontemque amplissima complet

Congeries, teucris patefacta unde hostibus ingens

Et via lata fuit belloque ostensa futuro.

Tum validas turres et fortia menia terre

60

Deiciunt miseramque urbem tormenta dehiscunt.

Heu tot firma annis et tot pulcerrima lustris

Antiquaque patrum et vigili fortissima cura

Contra hostes! Vna ceciderunt menia nocte,

Vna luce simul sunt alta palatia campo

65

Deiecta et latam ceperunt templa ruinam,

Hinc bellum incipiunt manibus ferroque cruentum

Afflictamque urbem per diruta menia Troes

Intrant et crebris dant impia proelia telis.

Contra instant cives et magnis viribus hostes

70

Impellunt; stant illi acres et pectore fortes

Cum ferro et clipeis. Pendens victoria nulli

Se magis ostendit quam res et dextera possit:

Vtraque pars equis pugnat cum viribus, omnes

Ore fremunt dubioque diu sub Marte resistunt

75

Hostes sorte pari. Bellum undique et undique bellum,

Ira, furor, ferrum mesteque ad sidera voces

Et cum vulneribus sua funera. Maxima tandem

Christorum virtus fortesque ad bella cohortes

Crudeles Frigios nimiumque per arma furentes

80

Eiciunt, ultroque illi dant terga nec ullis

Confidunt iterum consumptis viribus armis.

At ferus, ut vidit Teucros se vertere et alte

Stringere terga fuge, lectis legionibus urbem

Ipsam iterum aggreditur fervensque in sanguine mittit

85

Barbarus auxilium victis et protinus omnem

Invadit populum: missum volat undique taelum,

Ostenduntque ipsam crudelia vulnera mortem.

Dux vigilat Blancus multo cum milite mestam

Vrbem praesidiis defendere, proelia rursus

90

Instaurare animis ferroque armisque levare.

Frustra autem Teucri mittunt ad bella catervas,

Nequicquamque iterum pepulit Victoria fortes

Ad terram Frigios, taelo gladioque peremptos.

Consurgunt cives armisque ultricibus hostes

95

Percutiunt clauduntque ipsum per viscera ferrum

Sanguineum miseramque animam de pectore vellunt;

Sternuntur terris faciuntque cadavera tristes

Troiani frustraque vocant ad proelia surdum

Ore Machamectum, nulla illis sorte futurum

100

Auxilio, qui rege graves sub Dite cathenas

Obscurumque ignem scaevasque in corpore poenas

Substinet et superas nulla est revocandus ad oras

Arte vel ingenio, fato hoc sine fine ligatus.

Fit strages hominum, Troum dant mortua cives

105

Corpora Dannubio, multo fluit unda cruore

Ad mare, mirantur tumidi de sanguine pisces

Et fluvium multa repetunt siciente caterva.

Ipse Deus pelagi fertur Neptunus in antris,

Sedibus inque suis, ubi praesidet, aurea regum

110

Pocula dum caperet mixtum biberetque cruorem

Et latices rubeos, gravibus religasse cathenis

Pincernam, cautus quia non studiosa dedisset

Quantum perdecuit Bachi sibi munera, ut esset

Offensus dapibus stomacoque gravatus acerbo.

115

Credita res nulli foret haec, nisi credita naute

Omnia narrassent, illis atque ista tulisset

Vincula, dum fugeret, regis pincerna superbi,

Quem super impositum puppi, quo scaeva veniret

Tempestas placanda maris, duxisse feruntur

120

Neptuno; tenui tum labitur equore pontus.

Non tam laetus erat Veneri coniunctos amice

Quamvis Vulcani Mars clausus ab arte fuisset,

Quantum hodie fuso Frigiorum a sanguine, quantum

Funeribus res gesta suis dedit impia menti

125

Gaudia vel quantum magnos per bella triumphos.

Non minus affligit miseros Fortuna Sicanos

Armigerosque alios omnes, quos Vngarus et quos

Omnis dat regio scaeve per proelia morti.

Punica bella olim terris multum aspera et omni

130

Horrida scaevitia, quae tot gessere tiranni,

Non tantum in campis fusum videre cruorem,

Quantum Teucrorum fecere cadavera, quantum

Vulnera; cum multo tinguntur sanguine silve,

Dum fugiunt fixi cupiuntque evadere mortem.

135

Non facit officium languens sibi lingua nec ipsum

Pectus, stant tremule defesso in corpore vaene,

Fortia terga iacent, nullis sunt brachia telis,

Ni quae forte vicem cepere atque ocia, parvo

Tempore decrescunt armato in corpore vires.

140

Inter pax hostes vera et concordia tandem

Iuncta foret nullusque furor fera bella moveret,

Tanta fatigatis animisque erat orta cupido

Ad requiem, tantusque labor consumpserat artus,

Ni Tros armigeros contra daret impius urbem

145

Insidiasque novas strueretque ingentia Marti

Agmina et indubie per tot sua proelia morti.

O Christi veneranda Fides, o sola piandis

Vna salus terris, quantum paciere sub hoste

Crudeli et quantum sub duro lassa tiranno

150

Horum terga pati, qui te coluere tuumque

Persanctum suplices et magnum numen adorant?

Pone modum rebus, tantos compesce furores

Elatosque animos subigas viresque repellas

Teucrorum indomitas! Quia nos peccasse fatemur,

155

Indulge et nostris pacem concede diebus!

Nos tibi sola sumus terris tua turba tuumque

Sub pastore pecus; gratis data gratia nobis

Et nobis vacue debentur ab ordine sedes.

Sat sua sub sancto tenuerunt nomine Christi

160

Supplicia in terris servique tuique fideles:

Nunc locus est miseros redimas a faucibus atque

Teucrorum ducis a manibus vultuque minisque!

Te propter bellum tantumque tulere dolorem

Captivasque urbes, fratres natosque, sodales

165

Et sparsum in terris pro te videre cruorem;

Pro te proque tua currunt ad funera laude,

Proque fide mortem nullam metuere tiranni.

Tu licet affligas, te, te, pater optime, clamant

Inque suis lacrimis ad te dant ora benignum

170

Effunduntque preces, pacem veniamque precantur.

At ratus interea sit quanta superbia magni

Hostis, ut in castris nullus consisteret ordo

Totaque per latos iret gens devia campos

Ac si vel tristi vel nullo viveret hoste,

175

Aggreditur reges dictis dux Blancus et ardens

Haec ait: "O sceptro fortes et pectore reges,

O quibus in terris illa est concessa potestas

Post regem Alfonsum rerum curare labores

Christorumque urbes, fortunas, vulnera, casus

180

Et quae se expediant animo meliore tueri,

Quanta sit in castris diffusa potentia regi

Barbarico vel quanta animo spes orta superbo,

Ante situm est oculos: equitum peditumque suorum

Maior adest numerus, nullo gerit ordine bellum,

185

Non sibi cura sui, nobis dormire videtur.

Hosti castra patent, tanta est audatia et ingens

Contra hostem boreas stulteque superbia mentis

Cecantisque oculos: animo est dimittere turmas

Incautum contra sparsasque fugare falanges

190

Et non sperato regem devincere bello.

Spero equidem, non falsa fides, non gloria fallit,

Maxima cum nostra veniet victoria laude.

Ipse Capistranus Christum vidisse fatetur

Etherea regione crucem et vexilla gerentem

195

Pluraque, que hortantur letas ad bella cohortes

Currere et infestas acies consurgere in hostes".

Dixerat, et placuit sententia regibus: ille

Dat signum, cecinere tube, tum exercitus omnis

Ducitur et structo transit cum milite flumen.

200

Magnus Apollonos dux ducit Blancus et omnes

Vngarios secum secumque ad bella Sicanos

Alfonsi insignes ferroque animoque potentes,

Quos, quamvis numero veniant ad proelia parvo,

Hostibus in media geminabis parte: minora

205

Prestanti possunt animo maiora videri

Arma, philippeis non postponenda triumphis.

Lucifer a magno postquam est eiectus Olimpo

Et cecidit misero, per quae sunt secula, lapsu,

Semper apud populos damnata superbia, semper

210

Regibus hoc vicium tam detestabile mansit,

Quantum laudis habet regum clementia, quantum

Quelibet ornato veniens in corpore virtus.

Ex illo numquam signata superbia regi

Ingens tanta fuit, numquam torpentia peior

215

In castris alto veniens ad pectora fumo,

Quae mentem atque oculos, penitus quae clauderet omnem

Virtutem, quae nulla ducum sibi bella timeret,

Quanta est que frigio dominatur iniqua tiranno.

Non videt ingentes turmas nec proelia cecus,

220

Nec videt armatos contra properare Quirites.

Vt primum campos inimicaque castra subivit

Et primas acies bello construxit et omnes

Contra hostem posuit pulcro dux ordine turmas,

Tum Teucrum invadit, non haec sibi bella putantem,

225

Incautumque premit; sua vis dispersa potentes

Non sinit esse Friges, currunt ad bella, caduntque

Saucia vulneribus Teucrorum corpora et omnes

Marcescunt vires atroque in sanguine vitam

Effundunt, pariterque animo pariterque favore

230

Deficiunt, nullis committunt brachia telis.

Illi autem afflictam Frigii qui cominus urbem

Barbaricis instant telis armisque fatigant,

Vt primum videre acies et castra suorum

Hoste premi, subita miseri novitate cohacti,

235

Paulatim retro cedunt atque, urbe relicta,

Confestim ad socios multo cum sanguine currunt.

At Tros, ut tantam sociis per proelia cedem

Esse videt, sparsas castris atque undique turmas

Colligit et subito vi magna surgit in hostem.

240

Dant sua tela Friges, instat dux Blancus et omnis

Turba equitum peditumque simul miscentur in arvis:

Pila sonant clipeis, haste franguntur in armis

Telorumque ingens toto volat ethere nimbus,

Fit cruor in terris, Teucrorum a sanguine campus

245

Tingitur, armato desunt sua robora tergo.

Quis clades Frigium, quis posset funera Troum

Scribere, vel terris proiecta cadavera, vel quae

Sautia sunt telis bellantum corpora? Nulli

Sors tantum sua leta fuit, quin vulnera saltim

250

Bellando acciperet fieretque cruore superstes.

Non quondam armatus sub valle reconditus ima

Ipse Iubas, stimulans Romanos milite parvo,

Tantam hominum stragem posuit tantamque ruinam,

Quantam hodie miseri cepere per horrida Teucri

255

Proelia concussi; non consul Curio magnas

Insidias passus tantos in mente dolores

Sensit et infestas non tantas substulit iras,

Quantas a veris accepit barbarus armis.

Non sibi vita placet, sunt centum in pectore curae

260

Et centum rapiunt diversa pericula mentem

Huc illucque suam: requies est nulla labori

Nullaque spes armis, animoque audatia nulla,

Tota sub adverso deiecta superbia Marte.

Frustra animat socios, frustra succurritur armis,

265

Quando animi et fortes desunt ad proelia vires.

Vt tandem actonitus vidit cadere arma suorum

Dardanus et scevo Frigios sub Marte peremptos

Deficere, advertens animo succurrere bello

Arte sua, quamvis pugne consistere posset,

270

Dat fede sua terga fuge, fugiensque sub alta

Rupe tenet socios, ratus hoc, quod castra suasque

Divitias repetant hostes et Marte sopito

Invigilent auro rebusque opibusque relictis,

Ipse superveniens sparsos confundat et armis

275

Opprimat et victo sua sit victoria campo.

Contra has insidias statuit dux Blancus ut omnes

Stent hostem contra fortes et pectore firmi

Expectent quo se vertat Fortuna favore

Ad Teucros, rerumque auri sit nulla cupido

280

Ammonet, et nullo moveantur pectora questu

Diviciisque novis nec victo milite, cum sint

Omnia confestim vento ventura secundo.

Nocte sub obscura captis legionibus ipse

Tramite diverso rupem circumdat et ardens,

285

Aurea stellatum fugerent cum sidera caelum

Et nitida in terris surgens Aurora veniret,

Quantum armis decuit vigilans et pectore prestans,

A tergo veniens, hostes invadit. At illi,

Quos abiens castris decrevit sistere contra,

290

Vt belli signum videre, furentibus armis

Parte alia stringunt acies et proelia firmant;

Barbarus in medio, quem taelis undique pressum

Percutiunt, tenuesque armis animoque catervas

Dilacerant; Troum deiecta cadavera terris

295

Infectant herbas madidosque in sanguine campos

Constituunt tanquam e celo Iunonia crebras

Miserit Iris aquas. Nullo sub Marte virorum

Tanta fuit strages audita miserrima, nec tam

Crudelis terris sparsus furor; omnia morti

300

Vulnera et extreme sunt omnia proxima sorti.

Non tam sanguineas olim Marsalia cedes

Vidit et horrendos non tantum punica luctus

Proelia, quae mestum quondam fecere senatum,

Funeribus tot plena suis, quantum icta iuventus

305

Dardana per campos: tristi sunt ora dolore,

Omnia mesta patent. Sors o crudelis et omni

Supplicio manifesta tuo, que perfida nullo

Sidere firma manes, ubi nunc est condita Teucri

Gloria et in facili firmata superbia vento?

310

Cur non castra loco, stabilis, tua figis in uno,

Quo diuturna suis sistant secura triumphis?

Quo fugis, ingenti super o fundata ruina,

Quo fugis? Ad miseros oculos converte parumper,

Huc aures converte tuas! Nil surda reclamas,

315

Nil mihi respondes, o surda, o caeca Caribdis!

Dulcia mella tuo forti miscentur aceto

Et felix vultu numquam consistis eodem,

Et tamen in terris ut magnum numen habetur

Frons tua sub centum depicta coloribus: omnes

320

Cum te cognoscant, nullus te agnoscit, et ingens

Blandorum est numerus deceptus ab arte tuorum.

Cum sis sceva satis, cum sint tua mixta veneno

Munera et obscurum teneant tua sidera funem,

At te collaudant et te gens omnis adorat.

325

Non tam sulfureis siculus nunc ignibus Ethna

Estuat et tantas non mittit ab ore favillas,

Quot sua dat caelo suspiria barbarus et quot

Proicit ardentes servatque in pectore flammas.

Spes, fuga, sola datur, spes una miserrima regem

330

Hortatur rebusque trahit sua tela secundis

Ad turres portusque suos et tuta suorum

Menia, felici et leta firmissima pace.

Inter se Teucros miscet dux Blancus et omnes

Vulneribus lacerat, bello metuendus; at ipsum

335

Barbaricum ut vidit regem sua fata timentem

Cedentemque retro, furiis accensus et ira,

Ense ruit contra; ferro tunc ille peremptus,

Ni subito a caelo veniens cum lumine terris

Vox audita foret: "Videas ne feceris!", inquit

340

Angelus, "Alfonsum regem manet iste triumphus!".

Tunc tenuit dux ipse manum; Tros territus hosti

Terga dedit fugiensque deos et numina Troum

Victa vocat frustra, seque inter fortia claudit

Menia et horrendo rursus se credere bello

345

Inque timet fortes temptare pericula christos.

Tunc demum in castris quantum valet ordo nitorque

Sensit et Alfonsi quantum per bella falanges.