Anonimo genovese carmina, 9

9. de "Sancta virgo Margarita"

Sancta virgo Margarita,

Mitis, clemens et perita,

Sponsa Xristo counita

Nexu vere fidei,

5

Tabe carens mente pura,

Conabatur iugi cura

Vt ad semper duratura

Posset regnat transvehi.

Marte duro diversorum

10

Pressa fuit tormentorum;

Dona, minas tiranorum

Reprobavit penitus.

Gazis, ponpis et terrenis

Venenosa fraude plenis

15

Spretis, sua dans egenis,

Igne Sancti Spiritus,

Rivo fontis graciarum

Mens inbuta, nil armarum

Retis sentit vel penarum,

20

Spirans ad celestia.

Tali tanto sponso data,

Mente constas illibata,

Hanelabat ad parata

Summi regis gaudia.

25

O puela felix, munda,

Tu, virtutibus fecunda,

Nobis loca tam iocunda

Da post carnis exitum!

Rationes extra limen,

30

Evagamur propter crimen

Nos seducens ad discrimen

Penas et interitum,

Prono fluxu iam labentes

Ad gehenam, contempnentes

35

Iussa Dei, nec paventes

Divinum iudicium.

Nobis, virgo celo sita

Et a Deo exaudita,

Confer, pie, exquisita,

40

Quid sis necessarium.

Bisso fulgens et hornatu,

In festivo celebratu,

Nos sanctorum comeatu

Da frui quam cicius.

45

A te nobis, ut optatur,

Munus Xristi conferatur:

Eius visu conlegatur;

Nil foret iocundius.