Carlo Marsuppini carmina, 28

Testo base di riferimento: I. Pierini, tesi di laurea Università di Firenze, 2008-2010


28. Gratiarum actio ad doctores

Atque ego, si grates meritis pro talibus ausim

Reddere, consulti patres, non cantus Homeri,

Nec michi dulciloqui satis esset Musa Maronis,

Aut, si tanta foret tributa copia fandi

5

Tullius et Crispus quantam sparsere per orbem,

Vix ego condignas auderem reddere grates.

Ergo deus, qui cuncta potest quique omnia cernit,

Premia digna ferat, vitam statumque perennem,

Atque ego, si quicquam valeo, dum vita manebit

10

Vester ero vestrumque canam per secula nomen.