Carlo Marsuppini carmina, 26

Testo base di riferimento: I. Pierini, tesi di laurea Università di Firenze, 2008-2010


26. Quoddam epitaphium in templo Sancti Galli,
posito extra portam Sancti Galli prope Florentiam
ducentos passus, ubi in marmoreo tumulo haec carmina inscripta sunt

Quisquis ad hoc rigidum flectis tua lumina saxum

      Perlege flebilibus carmina scripta notis,

Nec dedigneris placida sic mente profari

      Et simul hec molli dicere verba sono:

5

«Quisquis in hoc tumulo es, valeas precor et tua, queso,

      Vrgeat impositus molliter ossa lapis».

Me pietas, me sancta fides decorabat et omni

      Mens mea virtutum splendida luce fuit;

Vincebam mira sanctum gravitate Catonem

10

      Et clemens magni Caesaris instar eram;

Non humilem tristis, non me sors leta superbum

      Reddebat levibus concomitata bonis:

Alter Aristides, alter fui in orbe Lycurgus,

      Nostra omnis vitii mens sine labe fuit.

15

Rex meus ergo mihi decus est largitus equestre

      Et mihi dum vixi munera multa dedit;

Ingentem claris mensuram nominis actis

      Equavi: Stephano nam mihi nomen erat;

Virtutis primam meruit mea vita coronam,

20

      Qua dicor reliquos exsuperasse viros.

Pignolam stirpem decoravi insignibus actis

      Et patriam Cypron laude sub astra tuli,

Cypron in astra tuli: genuit me florida Cypros,

      Cypros ab idalia semper amata dea.

25

Missus eram in Latium patriis orator ab oris,

      Abstulit hinc reditus invida Parca meos;

Ardua nam magne peterem dum menia Rome,

      Me dedit indigne sors violenta neci.

Non potui claris mortem depellere gestis:

30

      Omnia mors equat, corpora falce metit.

Sparsa quidem totum volitat mea fama per orbem,

      Membra premit saxum, spiritus astra tenet.