Gerolamo da Este carmina, 28

28. ad Marcum Antonium endecasyllabum

Princeps Castalidum et decus Minervae,

Praetor Nestorea frui senecta

Digne et Pierio sacer liquori,

Non paesti violis rosisque nobis,

5

Nostri cultor agri parum beati

Sed turdis modo miserat coronam.

Nostras non inopes decere mensas

Dixi, nobilium ac potentiorum.

Hos ergo tibi condiat culina

10

Dives, perdicibus simul duabus,

Munus, Marce, bonum licet pusillum.