Girolamo Guarini epitaphia, 2

2.

Quondam Estense decus Nicolaus marchio terris

Nunc parvo hoc terrae situs est. Proh gloria rerum!

Regibus insigne exemplum! Clementia cuius

In populos, res ingentes belloque togaque,

5

Consilium dubiis, spes lapsis, alta secundis,

Quae raro consueta fuit, sapientia rebus,

Regesque et populos, gentes, vel barbara demum

Pectora defunctum cogunt lacrimasse. Sed ipsa

Mens aeterna agitat meritorum praemia caelo.