Girolamo Guarini epitaphia, 1

1.

Hic ille Estensi Nicolaus origine, cuius

Fortia seu bello seu pace ingentia facta

Personat italicas dudum vaga gloria terras,

Imperioque opibusque potens, quo iustior alter

5

Nec pietate prior, quo non sapientior alter

Comprimere arma Italis pacemque imponere rebus.

Ferme annos vitae iam sexaginta superstes

Hic iacet humanae monumentum nobile sortis.