Hecatosticha decima
Sena vale, revocat nos dia Bononia primum
Quae reduces gremio suscepit, dulcis, amoeno,
Conspicuam postquam solventes liquimus urbem
Littore de Thracum tantisque obiecta periclis
5
Aequora tam longo sulcavimus aspera tractu.
Non ingratus ero, quod tam iucunda benigno
Quattuor hospitio totos me foveris annos,
Postquam Cosmus atrox patriam civesque tyrannus
Presserat egregios. Facilis nunc, Sena, petenti
10
Da veniam. Insidias quas nobis illa tyrannis
Tendat et in qualis laqueos nos perdere semper
Temptet agens, praesens vidisti saepe: venenis
Molitur sicisque necem, millenaque fingit
Crimina, quis odium conflet pestemque ministret.
15
Cedendum est quandoque mari littusque petendum
Tantisper, dum cesset hyems ventusque secundo
Tendat vela sinu, quo laetius aequora nantes
Traiecisse queant exoptatoque potiri
Portu, qui requiem lassis et gaudia praestet.
20
Haemyliae me redde, precor, quae motibus annos
Belligeris agitata decem, nunc pace quiescens
Iure suo revocat docilem quo laude iuventam
Instituam decoremque probis et moribus urbem
Eloquioque piam. Quod si non omnia cedis
25
Poscenti populo, concedas, cara, necesse est,
Insubrium Ligurumque duci, mea Sena, Philippo.
Ille etenim totiens princeps clarissimus unum
Franciscum placida deposcit voce Philelfum,
Idque iterum crebris repetens iterumque tabellis
30
Exoret; dignus tibi ni censebitur idem
Qui totiens de te meruit bene, nescio dignum
Quem liceat censere tibi. Recte annuis, ibo,
Et servabo fidem. Me pulchra Bononia primum
Audiat; inde brevi post tempore grata Philippi
35
Ora petam, veri coram cui pignus amoris
Ostendam fideique tuae, quae ex omnibus unum
Se mira pietate colens ceu numen adores.
Interea ne, Sena, nihil prodesse monendo
Nos tibi forte putes, paucis attende loquentes.
40
Cras Iani iam mensis init laetissimus annum,
Qui nobis molitur iter prohibetque morari.
Plura tibi bona sunt et maxima, quaeque benigni
Producit vis laeta soli potusque cybusque:
Ficus, oliva, nuces, et plurima poma pyrumque;
45
Sunt carnes quas terra vehit, quas sustinet aer;
Caseus, ova, croco cum brassica, rapa, legumen;
Sunt pisces, penes, est pulchri copia cunni,
Et tamen Vrbanus, tanqum sit nullus in urbe
Cunnus, habet pueros quorum petulanter amores
50
Ardeat, ac nulli parcat foedove bonove.
Huius item coniunx, natibus quae claudicat amplis,
Tanquam sit Senae rubicundi penis egestas,
Sola suae repetens Sapphus exempla, puellas
Lambit, in oscoenos eadem delabitur ignes.
55
Nam Galganus eam sibi semper vertere pingues
Sponte nates memorat, referat quasi podice cunnum
Hoc autem penem. Non haec exempla pudoris
Sunt, mea Sena, boni; proin consule, Sena, decoro.
Est etiam civis fur sollertissimus unus
60
Qui frumenta sibi furetur publica; nosti
Hunc, cui cognomen cerasus dat Pontica, vico
Qui, Martine, tuo fumosas possidet aedis?
His igitur censore tribus, qui turpia damnet,
Est opus ut labes penitus te liberet omnis.
65
Nil est quod reliquum non sit laudabile totum
Senatui, modo sit concordia, sola beatos
Quae cives factura decus sibi vendicat omne.
Nam quae tanta tuum turbat discordia pectus?
Otia, tam multo quae torpent languida luxu.
70
Quisquis enim laxus convivia laeta frequentat,
Nec servare modum didicit, nec novit habaenas
Flectere sermonis: loquitur quaecumque pararit
Aut cybus aut potus. Furit hinc metus, inde libido
Nemo suas partis certa ratione tuetur,
75
Sed furor insanus metitur fasque nefasque.
Hinc odia et rixae subeunt, hinc factio mergit
Seditione potens, hinc mox respublica sentit
Damna sui non parva quidem. Convivia tolle
Symposii faciem quae servavere Pelasgi:
80
Sobrius insulsis salibus non utitur unquam,
Nec loquitur quicquam quod laedat turpe sodalem;
Futilis eloquio vel risum praebet inani
Vel discumbentes dictis offendit ineptis.
Otia tollantur, stolidum quae vulgus amavit,
85
Et iaceat nimius qui fert mala plurima luxus.
Sit labor ingenuus, qui nil ignobile curet;
Sit studium laudis probitatis praemia clarae;
Vrbis amor semper privatum vincat amorem;
Sit deus in rebus solus moderator agendis,
90
Ad quem nostra omnis mens et consulta ferantur.
Haec si, Sena, tui curabunt discere cives
Et servare simul, numquam discordia molles
Invadat vaesana animos, nec pectora turbent.
Nunc, quoniam nox alta polum iam vertere coepit,
95
Hactenus haec: sopnus membris illabitur ultro.
Cum primum roseis surgens Aurora quadrigis
Extulerit vigilata diem, patefecerit orbem,
Auguriis laetis felici numine divum
Optatum carpemus iter. Memor ergo poetae,
100
Sena, vale, memori qui te sub pectore gestat.