9. 9hecatosticha nona
Munde, ferunt animi male te cruciarier, aegrum,
Quod satyra totum iam divulgentur in orbem
Probra nefasque tuum. Placet id mihi, Munde; dolore
Non dubiam praebes spem te statuisse nefandis
5
Ferre modum vitiis, ac turpi solvere tandem
Colla iugo. Quid enim, demens, te credis inani
Fortunae? Quid caeca diu turbatio mentem
Exagitat, miserande, tuam? Quid semper in omni
Flagitio versaris, inops animique tuique?
10
Sanguine civili nunquamne, famellica tigris,
Desieris pasci? Nunquam, latro impie, raptu,
Nunquam, sacrilegus, furtis satiabere? Nunquam
Vllus avariciae tetraeque libidinis, ullus
Finis erit? Pueris nunquam, nunquamne puellis
15
Parcere constituas? Incestus semper obibis?
Est etiam cum fratre tibi communis et uxor
Et nati? Porrosne iterum sorbesque serisque?
Ah, miser, ah, nimium truculento sydere natus!
Semper anhaelabis facinus? Nunquamne, profane,
20
Ad clarum probitatis opus fera lumina tollas?
Te satyrae torquent? Satyris te dignior alter
Nemo est qua pressum Nereus circunluit orbem.
Quur igitur scelerum meritis tua praemia nolis?
Munera quur doleas? Laus est virtutibus altis
25
Debita, non vitiis. Si forsan laude citaris,
Quam semper tempsisse soles, si gloria tangit,
Aude aliquid tandem quo sis laudabilis. Atras
Pone faces animi malesani, caeca voluptas
Languescat, ipse dolor iaceat pereatque cupido
30
Ac metus; exurgat ratio, mens obruta mergat.
Oh quam difficile est qui sese dedidit olim
Flagitiis revocare animos ac tollere sensus
Ad probitatis opus! Verum incipe, Munde, quid haeres?
Incipe, difficile est, tantum incipe, Munde. Sequantur
35
Principium leviora tibi: labor omnis eundo
Tollitur, ipse affert ingentia gaudia finis.
Es miser oblitus (quod nunquam, perdite, nosti!)
Nos animo constare, simul nos corpore cingi?
Atque hoc componi pariter terraque marique
40
Aereque et flamis, illum meliore teneri
Saemine syderei quod rex effudit Olympi?
Vis divina animi est, quem si concesseris ipsum
Principio caruisse omni, sic fine necesse est
Is careat; quod si divina mente creatum
45
Dixeris, intereat nunquam servetque parentis
Immortale bonum, simul immortale oportet.
Ergo animus supera noster demissus ab arce
Hanc habitat molem premiturque levissimus ipse
Pondere corporeo. Totius causa pericli
50
Est animo corpus, cuius pars altera perstat
Tota sui iuris, recipit nec corporis ullos
Turbati stimulos (nam nec parere sed arte
Imperitare nova didicit); pars altera mille
Fluctibus obiicitur rapidasque subire procellas
55
Saepe solet patiturque volens plaerumque supremum
Naufragium, quotiens fraenum perferre negavit
Et clavo moderante regi. Si corporis huius
Lucifugas habitare casas sordesque iacentis
Sic amimus studeat nulla ut pollutus inerti
60
Labe relegatus sua tempora transigat, alti
Aetheris in patriam liber remeabit et ipsum
Despiciat corpus dedigneturque tueri.
At si se temere dedat ratione relicta
Corporeis facibus regis qui praesidet arce,
65
Iussa sui fugiens patriamque oblitus et ortum
Vimque dei similem, nulloque pudore subactus
Terrenis sese patiatur sordibus amens
Foedari temnatque decus, miserabilis, omne,
Aeterno exilio mulctatus ad impia Ditis
70
Tartara turbatur, non una morte premendus,
Qui semper moritur, cunctosque, miserrimus, annos
Protrahit in luctum vel spe privatus ad auras
Vnquam evadendi; gravibus sic undique tristis
Molibus obruitur vinclisque et carcere pressus.
75
Haec si, Munde, velis tecum versare, videbis
Quanto errore tuam tua fallit opinio mentem.
Dum nimium gaudes mutata sorte, beatum
Iucundis in rebus agens, non cernis ut omnes
Quos fortuna magis dilexerit, improba, ludat.
80
Num fragili falsoque bono confidis? Et esse
Egregium quicquam ducis studiove petendum,
Quod careat splendore animi? Quam falleris, amens!
Ambitione tuum pectus mala vexat, amorque
Aeris et aegra Venus? Pressos, age, discute sensus;
85
Inspice te totumque sagax scrutare, quid haeres?
En, vox rauca sonat tibi, lumina more sinistro
Aspiciunt, vultus petulantem signat et omni
Devotum sceleri, incessu quoque monstra latentis
Nequiciasque animi declaras, oreque semper
90
Prodigia erumpunt. Haec desere, teque subactis
Legibus et patriae, te civibus, impie, redde
Hisce piis veniamque rogans te tradito iuri
Iusticiaeque reum. Quae si tu feceris, omni
Liber eris satyra, fies palinodia meque
95
Stesichorum praebebo libens: te laudibus unum
Prosequar et pleno mihi decantabere versu.
Sin vitii tetra mersus caligine nostrum
Consilium renuas, alium tibi quaere: cinaedus
Bambalio laudes tibi Poggius evomat, ornet
100
Karolus excussi tonitru de podice venti.