Hecatosticha octava
Quando patrem patriae liceat te iure vocare,
Civibus eiectis spes, o Rainalde, suprema?
Quando feres tenebris lucem? Quando impia tristi
Prodigia e patria deturbans digna triumphis
5
Praemia constitues? Tibi quae mora longior obstat?
Aspice quas vires praestat fortuna, potentes
Hinc populi regesque favent, hinc iusque deusque
Tecum bella ciet; clamant iuvenesque senesque,
Libertatis amor cunctos tenet, undique Mavors
10
Ingruit atque tuis sese, pater optime, signis
Ascribit, tibi se totum debere fatetur.
Principis Anguigeri, quo se natura creatrix
Surgenti qua terra patet vergitque cadenti
Littus in Hesperium Phoebo iactatque suumque
15
Tollit in astra decus, pugnaces aspice turmas:
Hic velut Alcides cunctis quos improba fudit
Factio, quos rabies, quos dira iniuria pressit,
Praestat opem viresque ferens se mittit in arma.
Hunc olim (expertis nimium meminisse necesse est?)
20
Luca probat. Victosne pudet? Pudor ergo nefandos
Pucinos rabidumque premat cum foenore Mundum.
Mundus erat qui, Luca, tuum spoliare tyrannum
Aere volens grandi ius fasque decusque profanus
Omne simul rupit, pacem turbavit, et ignes
25
Intulit. Ah, caeci rabies avidissima Mundi!
Quid vetus exemplum repetam? Quid mille trophaea?
Aspice quos populos, quos reges straverit una
Nuper classe ferox, premerent cum mille carinae
Te, Caieta, mari cum moenia clauderet hostis
30
Innumeris turmis ducibusque potentibus ille
Alphonsus, regum rex praestantissimus unus.
Si penitus verum liceat quaesisse, Philippus
Nulla alia ductus causa discrimine tanto
Tantum cepit honus, nisi quantum nomen honesti
35
Iusticiaeque decus suadebat. Vincere pulchrum
Est alios; verum longe puto pulchrius ipsum
Vincere se, longe puto magnificentius esse.
Vicerat ingentem fortunae flatibus usus
Aequoreo sub Marte virum, qui semper in omnem
40
Eventum sese summa probitate verendum
Praestitit. Haec laus ingens, ast ingentior aegros
Continuisse animos, fraenumque tulisse furori
Atque odii flamas in vim mutasse benignam
Dulcis amiciciae. Nam postquam cernere coram
45
Alphonsum licuit gravibusque affatibus uti
Principis invicti "Fortunam vicimus" inquit
"Rege sub Alphonso, non regem vicimus ipsum".
Nec modo dat veniam capto, sed dedit et urbes
Vt captus viresque suas et quidquid amoris
50
Immensi dulcedo iubet. Non praeda Philippum,
Non aurum, non regna iuvant, qui nominis aura
Ducitur aeterni, pariat quod maxima virtus.
Hunc igitur, Rainalde, ducem cupientibus astris
Delige, qui profugos cives patriaeque suisque
55
Restituat natis. Patriae, Rainalde, subactae
Consule: nam patriae debentur munera prima.
Pone tibi ante oculos miseros cum coniuge natos
Afflictasque domos, furor hostis et atra libido
In mentem veniat. Quod dedecus absit ab hoste
60
Impuro? Nullum fas est quod servet iniquus.
Omne quidem turpe est, sed nullum turpius esse
Servitium, Rainalde, reor nec durius ullum
Quam quod flagitio, sceleri insanoque furori
Nequiciaeque datur. Servit Florentia Mundo,
65
At cui, proh superi, servit Florentia monstro!
Nam qua labe vacat Mundus? Crudelis, adulter,
Impius, atque bonis cunctis infestus, avarus,
Sacrilegus, latro fallaxque, veneficus, unus
Dedecus is Tusci, probrum coenumque peremne
70
Nominis, ac nostri sordens infamia saecli.
Hanc impune igitur pateris, vir maxime, pestem
Tam regnare diu? Quae te tam lenta retardat
Omnibus optatum patientia? Surge, quid haeres?
Quo minus occurras pandenti vela secundis
75
Flatibus, et totam tibi se donare volenti
Fortunae? Ne sperne deam: nam saepe patentis
Contraxit contempta sinus et flamina pressit.
Hac si spiranti scisset ferus Annibal uti,
Nunquam Scipiadum strages Carthago nec ullas
80
Sensisset superata vices. Hanc Magnus obire
Victor apud veteris si quondam moenia nosset
Dyrrhachii, non mille duces furor impius esset
Emathiae, Aegyptus non se temerasset iniquo
Sanguine, non demum periisset et urbis et orbis
85
Imperium. Oblatam qui sortem negligit, ultro
Se miseris adiungit, inops mentisque animique.
Verum ego quid memorem fortunam numine vulgus
Hanc quamcunque suo frustra decoravit ineptum?
Res Deus humanas certis moderatur habaenis:
90
Quos castigat amat; caedit quandoque probatos
Quo meruisse magis studeant, hos denique reddit
Incolumis augetque bonis quo maximus ille
Iobque Davidque probat. Quidquid Deus optimus offert,
Nos alacris id ferre decet. Permisit ab urbe
95
Nos pelli patria, modice toleravimus omnes
Exilii aerumnas. Reditum nunc monstrat in urbem
Calle brevi, nemo quem speravisset inire.
Ingrediamur iter, qua nos Deus ipse vocavit!
Non etenim sine mente Dei, sine numine certo,
100
Auxilium nobis properat praestare Philippus.