Francesco Filelfo satyrae 5, 6

Reference basis text: Silvia Fiaschi, 2005

Editing of the digital edition: G. Della Pietà, 2014


Hecatosticha sexta

Munde, tuus rursum venit modo, dire, Philippus,

In faciem quicunque tuo mihi nomine quondam

Inflixit vulnus, quo me sicarius aura

Privaret tandem et tanta te mole levaret.

5

Quur adeo tibi nostra gravis, tibi nostra dolori

Est vita, et tantos affert tibi, perdite, luctus?

Num quia quo possum faveo quos ieceris urbe,

Consilio atque fide? Quod quae mihi praemia Sena

Munere pro pulchro statuit communia mecum

10

Immerito patria pulsis et fraude fugatis

Esse volo, nulloque inopes discrimine servo?

An quia te satyrae cruciant, quibus undique notus

Factus es et nunquam de te stupefacta silebit

Posteritas probrisque tuis? Fugis, improbe, nomen

15

Immortale, fugis? Nec quantum fama superstes

Ferre voluptatis secum solet, improbe, sentis?

Nonne ausus quidam templum inflamare Dianae?

Nonne tulit regi faeralia fata Philippo

Pausanias, clarum quo longa in saecula nomen

20

Aptus, item gelidi post tristia fata sepulchri

Viveret, et probitas quam non dabat ulla diurnam

Redderet aeternam scelus indelebile famam?

Ipse tuae studeo famae; tu, perfidus, atrum

Ingratusque mihi loetum struis aere doloque.

25

Nil tamen efficias: nummos consumis et artem.

Nam si forte vetent felicia sydera, frustra

Tantum sumis honus; sin mi funesta minantur

Fata feramque necem, non desperatio pectus

Vlla tamen terrorve meum subit ultimus: ipsa

30

Cautio et ingenii vigor indefessus, et acris

Cura laborque vigil saevis dominabitur astris.

Nummis parce tuis, patriam quibus opprimis; auro

Parce, quadruplator! Non est tibi copia nostrae

Vlla futura necis: nam nec pia sydera cedant,

35

Munde, tibi tam triste nefas, nec noster Apollo.

Adde quod et mortis contemnimus arma minasque;

Nam si cuncta ferox et inexorabile fatum

Interimit, sapiens recte id neglexerit; at si

Quod certum est meliora parat, quis pectore sano

40

Si sit opus, dubitet votis optare triumphum?

Quantum pulchra boni mors efferat ille monebat,

Melie, qui te adiens "Morere" inquit "nam nec Olympum

Ascendes". Vigilis quisquis bene functus obivit

Munere virtutis carus terraeque poloque,

45

Nil habet ut doleat vitam liquisse fugacem,

Corporeis quoniam vinclis et mole solutus,

Liber et humanae coeno purgatus ab omni

Faecis in astra volans, dulci optatoque fruetur

Nectare et ambrosia quodque omni praestat amomo

50

Suavis odore Iovis. Quidnam mihi triste minaris

Adventare canens supremi temporis horam,

Qua tibi sim poenas, quas ipse merere, daturus?

Num biberis Clarii, dic vates, numinis undas?

Mira etenim reddis nobis oracula! Verum

55

Oro, cave ne te brevior iam deserat annus.

Illa mihi magna est magni faciunda voluptas,

Quod te summa quidem nobis auctoribus unum

Pestis perniciesque manet. Terraque marique

Arma fremunt, Bellona premit, Mars ferreus ultro

60

Vrget equos; odiis te iustis, baelua, cuncti,

Tetra, probi poenisque premunt. Dabis, impie, dignum

Supplicium patriae atque bonis, nec longa moratur

Hora. Brevi videas ardenti forcipe corpus,

Munde, tuum, periture, trahi tremulumque secari

65

Vndique membratim, spectantibus undique plausu

Civibus et superum magnae solventibus arae

Vota piosque greges pro libertate recepta.

Morte putas auris nostra satiare nefandas?

Falleris, et frustra laqueos intendis inanes.

70

Ipse tuam spectabo necem, quemque, impie, porro

Audis invitus curru spectabis ab alto

Vinctus, et "Oh! " clamans "Miseri, miserescite Mundi! ".

Quid tibi tunc animi cum me prope videris, olim

Quem ventura tibi noris cecinisse latroni

75

Fata, quibus lueres commissa piacula dirus

Proditor, eversor patriae, cunctisque profanus

Hostis et infestus decoret quos aurea virtus?

Exulibusne doles, quoniam substantia quantum

Nostra sinit praebemus opem monitisque favemus?

80

Odisti officium? Virtus tibi pulchra dolori est?

Oderis et doleas, rumparis, et intima laxent

Pendentis testes cum spurco viscera pene.

Interea quid agis? Tuus, en, sicarius, audi,

Te vocat: "Oh, misero nunc nunc succurre Philippo,

85

Munde, tuo! Promissa mihi quae multa dedisti

Cur absunt? Succurre, precor! Quur obstruis aures? ".

Plura vetat praetor Constantius, ecce, Iacobus,

Integer et fortis, Mesanae gloria gentis.

En, trahitur populi plausu, cunctique Supremo

90

Supplicio certant plectendum. Currimus ipsi

Et praestamus opem, quam possumus. Vltio talis

Nulla placet. Flaenti truncatur dextra Philippo

Illa tuo faciem qua dudum vulnere nobis

Foederat, tenebris vinclisque addictus in omnem

95

Est vitam, nobis etiam nolentibus ipsis.

Pone modum sceleri tandem, numenque memento

Esse aliquod latuisse nihil quod possit, et omnem

Quod videat mentem secretaque cernat, et omnes

Iudicet, ac referat pariter sontique pioque

100

Pro meritis. Surdo narratur fabula Mundo...