Hecatosticha quinta
"Iuvenem egregium, Patavi qui claustra superbi
Incolit et tristi deplorat tempora fato,
Strozigenam solare meum, mea nata, quid haeres? ".
Die, age, magnanimo genitus Pallante, quid anceps
5
Tecum animo versas? Gemis, en, quod nulla refertur
Gratia pro meritis, patrias quibus integer arces
Regnaque servat honos? Pulsum quod abegerit aegre
Cum genitore pio peregrinam livor in urbem
Impius? Infami quod dirus crimine temptet
10
Clarum abolere decus? Turpem quod inurere certet
Oscoenamque notam? Gemis haec, mi Stroza? Quid ergo,
Dic, magis ingemeres siquae tibi crimina falso
Obiicit invidiae rabies, obnoxia culpae
Censeres? Animos deterret opinio vulgi
15
Insani? Vulgi rumor temnendus et aura,
Si sapimus verae laudes et praemia celsae
Virtutis, quaecumque dedit qui rebus et ipsa
Integritate vigens vitio vacat optimus omni.
At vos cuncta simul defleat Respublica tales
20
Amisisse viros, quamquam Respublica prorsus
Victa potest nihil. Heu, nostri scelera ultima saecli!
Quos latet Ausoniae populos quanto aere quibusque
Subsidiis, patriam, qua mente quibusque periclis,
Foverit ardentis Pallas discrimine belli
25
Nuper in extremo, qui pacem solus et oti
Spem peperit, qui solus adest, dum caetera passim
Turba fugit nummisve inhiat, solusque ruentes
Bis redimit cives? Haec tecum mente volutans
Forte doles patriae casum tristemque ruinam
30
Extremunque malum, quod comminus imminet urbi.
Si, mi Stroza, doles, pius es talique dolori
Ignosco, tecumque simul doleoque gemoque.
Quis maerore vacet pressam cum viderit urbem,
Qua nihil in totum despectat pulchrius orbem
35
Phoebus ab Eois qua surgit fortior undis
Vsque sub occiduum defessi marginis aequor?
Ast ope nunc opus est. Nam si incrementa dolori
Accedant, penitus te moles obruet, Austris
Qualis in Euxino crebrisque Aquilonibus acta
40
Pinus victa perit, maius si forte labanti
Accumuletur honus crescatque in pondera pondus.
Quod tua si te causa movet, si maeror, Honofri,
Mergit eo, quod te privatim damna sequuntur,
Error habet mentem penitus, quin falleris ultro,
45
Ac recta ratione cares, quaecumque tulistis
Munera in altricem patriam civesque vel isto
Consilio vitias. Nec enim nos nostra movere
Debet ad officium, sed pensi ducere causa;
Nam pretii satis est operis mens conscia recti.
50
Gratia cui petitur, foenus deposcitur, uno
Quo vitio crimen non est indignius ullum.
Nec mirum est livor si vos exegit ab urbe.
Semper enim sequitur virtutem livor et una
Gloria quae radiis livorem splendida perdit
55
Denique. Thersitae nemo, nemo invidet Vti.
Thesea quin etiam, quod vulgo fertur, Athenae
Ingratae nimiumque leves iecere parentem;
Scipiadae, patriam quem servavisse ruentem
Et Poenum pressisse ferum dirumque rebelli
60
Imposuisse iugum perhibent, stat gratia tanti
Exilium meriti. Pateris nil durius omnes
Quam clari consuere viri. Damnata Camilli
Est pietas, cunctis invisa Themistoclis ingens
Gloria: nimirum plebs omnis semper et omnes
65
Ingrati stulti. Satis est quod perfidus olim
Ipse etiam exilio livor rubet, atque fatetur
Vos indigna pati, verum Pallanta verendum.
Indigne ne forte ferens mala tempora, rebus
Consulat et veteri patriam legesque patresque
70
Restituat laudi probitas suspecta parentis
Visque diu perspecta, tuae generosior altae
Indolis, atque animus vulgi contemptor inertis
Et sceleri infestus. Nimium nimiumque beatos
Censeo, quos facinus iuxta, mi Stroza, veretur
75
Ac timet! O igitur nimium natumque patremque
Felices, quos Mundus iners et perditus odit
Atque rubet! Verum mihi quae sententia surgat,
Paucis medium referam, si intenderis aures.
Tempus nosse decet, rerumque hominumque tenenda
80
Est semper ratio; vis siqua ferocior urget,
Constanter tolerata cadit. Tibi rebus in aspris
Est opus ingenio. Facito ne expectoret ulla
Consilium formido tibi, cadat impetus omnis.
Qui ratione caret nimio turbatus ab aestu,
85
Consilio careat, careat gravitate, necesse est.
Quare, age, luctantis curas maestosque dolores
Eiice, teque tui similem similemque parentis
Pallantis servare para; moderare furorem,
Ira vacet, cedant gemitus motusque rebelles;
90
Vtere consilio, sis fortis in aspera, nusquam
Cede malis. Nec enim nostras insana vicissim
Res fortuna premit, fatorum nulla potestas
Ingruit, ipsa hominum fraus et discordia turbat,
Vrget livor edax. Tibi ne fiducia desit:
95
Namque diu licet esse nihil quod fraude paretur
Aut vi. Iusta Deus firmat, contraria solvit,
Qui quamvis plaerumque bonos torquere flagellis
Sit solitus quo se melioris reddere pergant,
Tandem magna tamen pergrataque praemia reddit
100
Atque piis hominum respondet tempore votis.