Francesco Filelfo satyrae 5, 4

Testo base di riferimento: Silvia Fiaschi, 2005

Cura dell'edizione digitale: G. Della Pietà, 2014


Hecatosticha quarta

Quantus in humanis dominatur mentibus error!

Nam ratio quos recta iuvat? Permotio pectus

Omne rapit, nemo sese cognovit amatve.

Hic timet, ille cupit; dolor hinc furit, inde voluptas

5

Causaque nulla premit; stimulis agitamur amaris,

Cum nobis liceat tranquillam ducere vitam.

Quod si nos finem quae sit factura beatos

Nossemus, miseri, ferventis pectoris error,

Qui nimis invaluit, nullos agitaret in aestus.

10

Ille cupit nummos; hunc Cypridos arma fatigant;

Alter honore nihil ducit felicius; istum

Integritas sensus in primis urit amata;

Cognitio rerum, quas non intelligit, altas

Hunc rapit in flamas; alium dominatus in omnis

15

Praecipitat poenas; alii stimulantur et unis

Finibus et geminis; qui nec sibi pectore constent

Actio felices facit hos, speculatio quosdam.

Sunt qui felicem nunquam sibi tangere vitam

Posse putent pariter ni contemplentur agantque

20

Quae virtus veneranda iubet, virtutis inani

Nomine, non finis ducti ratione beati.

Num quia pugnando saevum contempseris hostem,

Nec dulci tactu vincaris, et omnia iure

Coetibus in mediis civili gesseris, ac nil

25

Te lateat quod sit facturum commoda vitae,

Felix, stultus, eris? Quam falleris omnia sensu,

Non recta ratione videns! Consistere summum

Hisce bonum ducis quorum vis omnis et usus

Vix te tollat humo? Non ipsa scientia possit

30

Reddere felicem, non ars, nec quidquid in omne

Sit mortale genus sollertius. Altius illud

Conspexisse bonum liceat, quod origo fovensque

Est finis cuiusque boni; perducere virtus

Illuc nulla valet morum, sapientia tantum

35

Id pia praestiterit regem speculata deorum.

Sic igitur cunctas virtutes quisque sequatur,

Nil ut in his positum magni putet, ipsa regendi

Quae tenet imperium pia si sapientia desit.

Ergo Dei cultum noctes servare diesque

40

Nos decet, ut quod spes promittit certa bonorum

Extremum liceat nobis aliquando potiri

Atque frui. Nec enim praesens facit ulla beatos

Vita homines, sed quae caelo celebratur in alto.

Illic nulla furit bilis, non caeca voluptas

45

Ingruit, aut maerens torquet vaesania pectus,

Sollicitatve metus; non perturbatio mentem

Vlla queat movisse loco: sunt gaudia nullis

Motibus aeternas animis praestantia paces.

O genus humanum, quae te tam dira fatigat,

50

Fare, lues? Quae pestis atrox te funditus urit?

Hic livore furens odium nutrit, ille subactum

Ardet adulterium, nummos gemit alter ademptos;

Quisque suas patitur poenas nunquamque quiescit

Irrequietus homo. Nec se tamen ipse laborat

55

Nosse, miser, nec iter primis quod gressibus intret

Molitur. Quid agat nescit, morumque bonorum

Ignarus, rationis egens, errore vagatur.

Laevem sperne cutem, laetum contemne colorem,

Membrorum faciem mira compage decoram

60

Despice. Nil dignum, quod vel mirere vel ullis

Laudibus extollas, in corpore cernitur omni,

Praeter id indocti quo de doctique loquuntur

Contendunque graves, animi quod nomine signant.

Hunc dixere alii numerum qui se ipse moveret,

65

Mentalisque solet dici substantia et ipsa

Mobilis e sese numeri pro lege decentis,

Entelechia etiam, tum convenientia quaedam

Corpore quam pariter servent elementa sub uno

Quattuor. Hinc aliis verbis aliisque notatur

70

Nominibus, quaecumque tulit prior illa vetustas.

Nos animi nullo capimus discrimine nomen,

Quem deus ipse creans nullo de saemine pridem

Quod foret, infundit nostros, quos fingit, in artus.

Hunc igitur, quoniam melior natura creavit,

75

Quo vel semper agar, vel contempletur, agendo

Pro ratione paret, patriam quod ducit ad arcem,

Cautus iter; morum fines intelligat omnis

Ad summum debere bonum quod spondet Olympus

Contendi. Ipse deus, qui nos praestare beatos

80

Felicesque potest, vitalis totius huius

Curriculi calx est, quo qui pervenerit omni

Mole vacans, hilares aeternus transigit annos.

Cur igitur sit tanta tui tibi corporis huius

Cura, miser? Pinguem quid nutris vermibus escam?

85

Hoc tibi cunctorum dux est et causa malorum,

Quippe quod invadit partis melioris apricum

Hospitium, completque premens horrore maligno

Inducitque feras, penitus quibus aestuat atram

In rabiem nullamque valet sentire quietem.

90

Exteriora quidem, casus quibus imperat, ullo

Nomine digna boni qui censet, stultus et amens

Sit mihi; nam qui certa queant sociare nefandos,

Quae bona sunt, vel eos non effecisse beatos

Congressuque usuque suo? Quin corporis ista

95

Non animi causa; si quicquam denique prae se

Vllo ferre potest bonitatis nomine dignum,

Invenit natura homini, sic omnibus uti

Iis igitur par est, quantum mortale cadaver

Pareat imperio mentis, quae sola superni

100

Incorrupta dei similes nos efficit omnes.