Francesco Filelfo satyrae 5, 2

Reference basis text: Silvia Fiaschi, 2005

Editing of the digital edition: G. Della Pietà, 2014


Hecatosticha secunda

O cui relligio concessit nostra supremum

Fulgorem summumque decus, cui rector Olympi

Ipse suas mandare vices et credere terras

Nil veritus felix humanis sydere dextro

5

Consuluit rebus, frontem praestare serenam

Tranquillosque animos, ac miti pectore mentem

Si fortasse velis, id quod mihi clarius ipso

Est Phoebo (nihil audieris non utile rebus

Consiliisque tuis) paucis attende loquentem.

10

Si nostro natura bono prospexit, honestum

Quis neget esse bonum, cum nos effinxit ad illud?

Quis vero, pater alme, bonum prodesse negarit?

Mentis inops igitur fuerit, qui quidquid honestum est

Vtile non ducat. Quare si turpiter actum

15

Et cum flagitio quicquam sit, inutile prorsus

Esse patet. Sunt haec etenim contraria nostris

Saeminibus veroque bono. Sed dictio quorsum

Tendit nostra premens? Quo flexos dirigit arcus?

Da pater effari liceat quaecumque fidelis

20

Fert animus, veniam placidus concede loquendi.

Factio Romulidum, stimulis agitata furoris,

Iam tanto sceleri sese ipsa obstrinxerat, amens,

Vt sub vincla tuo Franciscum sanguine cretum

Iecerit, o, qualem quantumque in cardine divi

25

Custodem templi. Te sic violaverat omni

Impietate furens, quin sic afflixerat, ardens

Irarumque odiis saevaque cupidine caecae

Mentis, ut abiectae mors optatissima vitae

Anteferenda foret. Quid enim non fecit acerbi?

30

Non praedae fueras, cunctis spoliatus amicis?

Nonne domi, miserandus, eras servatus atroci

Praesidio, donec carcer magna arte parandus

Te caperet? Sed qui tandem foret exitus huius

Immanis sceleris? Certe ut deiectus ab alto

35

Culmine vel tristes humilesque miserrimus annos

Exigeres (fieres Gabriel e principe terrae

Eugenio Gabrielque minor), vel durius ipsa

Ira dolorque nefas siquod potuisset haberes.

Vnde tibi auxilium miseris in casibus? Vnde

40

Spes erat ulla fugae? Quis non te liquit? Amicus

Quis, non hostis, erat? Quis non virtutibus altis

Invidet? Et faustae quis non se accommodat omni

Fortunae obsequio? Non maxima, doctus, amoris

Argumenta putes, siquis te rebus in aspris

45

Et colat, et summo positum discrimine praesens

Liberet? Hic fuerat qui nunc et pauper et exul

Florentinus opem nunquam tibi ferre Senatus

Destitit, horribili donec te ex hoste recepit,

Inque suis laribus statuens ab imagine loeti

50

Eripuit lucemque dedit. Quid pluribus aures

Obtundo, pater alme, tuas? Quod tempore diro

Aerumnisque tuis summum praestare licebat,

Praestitit officium facilis, nullique labori

Nec sumptu trucibusve minis, tristive periclo

55

(Pace referre tua liceat modo vera) pepercit.

Hinc est prima mali labes, hinc omnis origo

Exilii cladisque fluit. Namque illa latronis

Impia sacrilegi mox coniuratio Mundi,

Subsidiis adiuta tuis potiusve tuorum

60

(Non etenim talem se servantissimus aequi

Polluerit meus Eugenius), quod territa nunquam

Et prostrata ausa est nedum sperare, sed ullis

Artibus aut opibus cuiusquam hominisve deive

Ne exoptare quidem, nullis est apta periclis.

65

Nobilitas veneranda suis e sedibus omnis

Traditur insidiis; patriis fugit exul ab oris;

Vndique decretis amplis mercedibus auri

Quaeritur ad loetum; sicis tetroque veneno

Certatur nullusque locus tutatur euntis.

70

Vae, fallax fortuna bonis! Quam caecus et amens

Is fuerit quicunque tuis se fraudibus addit!

O pater antistes, quinam est qui nesciat ullus,

Hic bene quam de te meruit venerabilis ordo?

Vir bonus et sapiens, si nunquam ducere dirum

75

Ambigit esse nefas, cum non par gratia lato

Redditur officio, quis oh cruciatibus illum

Torquendum, qua peste putes, qua morte petendum

Si bene quis passus referat male? Cuine Megaerae

Istum, age, devotum censes? Ingratus haberi

80

Qui voluit, vitii nullius ducitur expers;

Nil pudet ingratum, quem nil pudet; omnibus aeque

Flagitiis sese petulans obstringit et audax.

Quare, age, iusticiae cultor, servator honesti

Quo magis undivago nemo fuit alter in orbe,

85

Aut est aut (veri siquid mens augurat) olim

Gratus erit, converte oculos mentemque sagacem

Excute, teque tuis penitus ne credito, qui te

Decipiunt monstrantque malum, qui solus abundes

Integritate animi. Nota nam tibi turpis inusta est;

90

Vnus enim a multis ingratus duceris, et qui

Sordidulos pergas quaestus praeferre decoro,

E famulis dominum nam coniectare suerunt.

Num praestare putes furacis foenora Mundi

Laudibus exacti titulis meritisque Senatus?

95

Perfidiae ne fides cedat? Mundone latroni

Te tradas? Fraudi ne fidem, pater optime, praestes?

Si pius es, pietatis obi pia munera. Cives

Eiectos patria, patriae, rogo, redde gementi;

Sin mens grata iuvat, meritis succurre: subactam

100

Quam per te, miseri, patriam amisere, reposcunt.