Galeazzo Pontico Faccino libellus, 13

13. Sebastiano Priulo

Perquiris cupidus, Quid hic patrabit

Novi criminis improbus maritus,

Vt quoi non pote pristinum tenorem

Mutando dare saeculum pudicum?

5

Nam si transigitur malis cinaedis

Ne possint vitio suo repulsi

Sancti coniugis abrogare leges,

Quor non deciditur, puella, tecum

Vna cum aliis bene ac beate,

10

Si pulcher tibi, si maritus unus

Spondetur tibi, quoi satis superque

Molles pro scapulis dabis papillas?

Tantum prospice filiis tenellis,

Ne quod parturis hoc edat maritus.

15

Nam solet pueros vorare, ut audis.