Francesco Filelfo satyrae 4, 10

Reference basis text: Silvia Fiaschi, 2005

Editing of the digital edition: G. Della Pietà, 2014


Hecatosticha decima

"Quid, pater, ad Venetos satyram vultusque severos

Ire iubes? Calamo quid frustra tendis habaenas?

Nam quid apud Venetos satyra dignum? Omnia cedunt

Illic virtuti, vitio locus omnis et omne

5

Clauditur hospitium. Redituram mittis alumnam

Protinus elinguem. Quod si me iusseris Arnum

Visere, si Medicis mandes intrare penates,

Ibo equidem et velis remeantem comminus albis

Aspicies. Quidquid sceleris toto orbe ministrat

10

Infelix natura hominum, mox hospes ab uno

Ediscam Cosmo; referentem lingua vel ipse

Spiritus aut alius quivis me fortior usus

Deficiet nunquam, referam cantuque lyraque".

"I, celera, ad Venetos! Quae te dementia cepit,

15

Nata, quid insanis? Quae tanta oblivio mentem

Occupat? An nescis satyrae certamen utrunque

Mandari solitum? Satyrae vis inclyta iuxta

Invehit vitium, virtutem laudibus effert.

I, celera, ad Venetos, et sanctum nomen adora!

20

Cumque urbem attigeris pedibusque levata parumper

E primis campum gradibus progressa patentem

Sustuleris frontem, videas qua dextera magni

Principis aula iacet, quam celsa palatia miris

Insignita modis divique micantia Marci

25

Templa tenent mediam; qua sese ianua pandit

Aurea marmoreis sublata leonibus, huius

E regione gradus surgentes, passibus aequis

Huc propera, nec te venientem porticus alta

Detineat fulgore sui, sed proxima contra

30

Ostia, quae geminis semperque patentia valvis

Difficilis aditus nunquam praestare suerunt,

Ingredere; hinc dextris gradibus fastigia tecti

Summa sacri petito, cumque unus et alter eodem

Temporis articulo placido sese obvius ore

35

Obtulerit, causamque viae nomenque parentis

Quaesierit: "Veneto sum civi nata Philelfo.

Huc legata feror, Francisco principe natum

Iussa peto; mites Iacobi ostendite vultus".

Haec effata, sile. Nam nec certamine multo

40

Est opus. Egregium vix haec effata videbis

Occursu iuvenem facili similemque parentis,

Et gratum aspectu, linguaque animoque benignum.

Huic refer: "O genitus magno genitore, verendi

Quem Veneti statuere ducem patriaeque parentem,

45

Foscara progenies, tibi me legavit amicus

Affectusque tibi; paucis si attenderis aures,

Perspicies veri quantum sit robur amoris.

Commoda magna tibi rerum natura creatrix,

Maxima fors, tribuit; sed nec solet illa peremnem

50

Aeternumque alacris florem donare iuventae:

Deflorescit enim morbo vel rebus acerbis,

Aut saltem senio, roburque amittit et ignem.

Quos autem fortuna solet deludere ludos,

Mille exempla tibi: canat haec tibi cuncta vetustas

55

Quottidieque novi casus regumque ducumque.

Praeterea nullam fortunae commoda laudem

Prestiterint nobis: laus est in corpore nulla.

Non etenim nobis laudi sunt quaeque fateri

Nostra minus quimus: nam nec sunt nostra putanda

60

Quae nemo praestare valet. Quem ceperit ullus

Laudis amor, petat hanc ex sese, luceat intus

Vis animi, mentis rutilans et fulgida lampas

Splendeat, ac radios longe lateque coruscans

Emittat, doceatque aliquid, vel corpore maius

65

Aut animo melius multoque beatius illum

Humano generi divumque hominumque parentem

Inspirasse Iovem. Nec enim divinius esse

Mente potest quicquam. Nam sicut corpore servat

Sese animus, sic mens animo servatur et haeret;

70

Cumque senex Samius numerum qui se ipse moveret

Esse animum statuit, numerum statuisse putatur

Mentem ipsam. Deus haec eadem fuit unica magni

Socratis; haec eadem sic omnibus aethere ab alto

Vna data est, ut cuique suus datus ordine certo

75

Est animus. Quare, si te nomenque decusque,

Dulcis amice, iuvat, vera si laude moveris

Quae tibi venturum semper revirescat in aevum,

Delige magnificam morum mentisque potentem

Virtutem. Tecum noctes meditare diesque

80

Quod Phoebo plaudente canunt; nam maximus ille

 "Γνῶθι'λέγων "σαυτόν". quidnam dixisse videtur?

Nempe animum ut noris, animoque et corporis umbra

Quae mox intereat, sic te constare putaris

Vt quaecumque animum vis intima moverit alti

85

Aetheris in patriam tandem reditura, labores

Diffugiat nullos, nec se per inertia volvat

Otia, ne Ditis viscoque et sordibus atri

Intercepta iacens in cunctos lugeat annos.

Quae natura tibi primordia tradidit altum

90

Ad probitatis opus, cura omni omnique labore

Si pia prosequeris, clarum tibi nomen in orbem

Diffundens superes summum licet ipse parentem.

Fortunam modo, amice, tuam moderare, beatos

Interdum quae saeva solet temptare per omnis

95

Horrisonos fluctus scopulisque allidere duris.

At tu fraena manu multa rege, providus, arte,

Adversis nec vela Notis concede trahenda.

Viribus utendum est, tibi quas laudabile praestat

Ingenium; ratione tuis in rebus et acri

100

Vtere consilio, si vis te dignus haberi".