Francesco Filelfo satyrae 4, 8

Reference basis text: Silvia Fiaschi, 2005

Editing of the digital edition: G. Della Pietà, 2014


Hecatosticha octava

Consilio motus animi qui temperat acres

Surgentem reprimens fraenis moderantibus ignem,

Non minus is laudis quam qui nil tangitur ira

Promeruit. Quis enim segnem laudaverit unquam?

5

Ira malum horrendum, quo vix immanius ullum

Prodigium invenias. Quid enim non audeat ira?

Ira novercalis, animos dum saeva lacessit,

In scelus omne rapit, pectus dum rursus avarum

Invidiave ardens, aut ambitione superbum,

10

Aut in amore dolens, stimulis furibunda subactis

Incitat, omne simul, ius fasque piumque per omnes

Prosternat vaesana vices. Quibus inclytus armis

Amphitryoniades Megaram natosque peremit?

Quae, Medea, tuos vis partus sustulit? Atreus

15

Vnde lacessitus fraternis ponere mensis

Est ausus pueros, Phoebo fugiente, necatos?

Nam quid ego fratres memorem, qui fratre parente

Quique et ava genitrice sati, per mutua saevi

Vulnera se gladiis foderunt tristibus ambo?

20

Quin et, Virgilio si vati credis, Amatam

Haec eadem tigno suspendit causa furentem.

Insuper et Macedum tanto splendore tyrannus,

Cum nimia quandoque dolens excanduit ira,

Transfixit gladio qui se pietate colebat,

25

Vixque manus, amens, versas in viscera rursum

Abstinuit. Tantus dolor est quem suscitat ira.

Bilis Achilleos in quantum iecit amores

Dedecus atque probrum, magnus tibi monstrat Homerus.

Namque, ut terribilis sileam repetita Catonis

30

Vulnera, ridendum quam se Telamonius Aiax

Quamque iterum flaendum tam dira peste subactus

Praestiterit, Titan pariter decantat uterque.

Nam quid ego memorem dentes in morte cruentos

Per faciem, Menalippe, tuam? Pandione Progne

35

Si sata Cecropida, si Cadmo nata superbo,

Sique Althea ferox diras gessere parentes,

Quid mirer Furias et monstra immania nati,

Amphiarae, tui? Tristis quid vulnus Orestae?

Sed quid in humanis nugis per inania tempus

40

Verba tero? Primus fuerat quicunque creatus

De nihilo, penitus vinci cum coepit ab ira

Ingenti livore cita, mox omne rebellis

Per scelus exarsit. Nam quantas pectus avarum

Excierit flamas, docet is qui perfidus ardens

45

Bile cruci regem terraeque polique necandum

Tradidit, et laqueo simili se sustulit igne.

Est igitur nimius motus cohibendus, et arte

Multiplici moderandus, iter quo passibus aequis

Rectius incedat, ne se per confraga perque

50

Horrentis scopulos et praecipitata ruinis

Culmina deturbans magnis in cladibus erret.

Ira quidem medium quae callem servat, et omne

Extremum secura fugit, persaepe bonorum

Causa fuit secumque tulit laudemque decusque.

55

Nunquam ego qui nulla prostratus tangitur ira

Dignum laude putem; nam quem mihi frigida fructum

Segnicies afferre queat? Quis dicat inertem

Esse virum, cui nulla sui nec cura nec usus?

Corporis atque animi deiectio languida cunctas

60

Perdit opes vitiisque parat fomenta profanis

Omne sui molita nefas torpore soporis.

Nam quis desidiam neget hinc manare protervam?

Quam Laertiades fugiens quandoque peritus

Auribus obstrusis malo se vinxit abacto.

65

Et quamquam magnum secum turbatio mentis

Omnis ferre solet maiorque minorque periclum,

Malim equidem stimulis ad res agitarier altas,

Quam penitus sopno pressus iacuisse profundo.

Nil etenim natura potens, quae mente movetur

70

Emanatque dei, nobis infixit inane.

Quas tenuis animum scintillas fudit in imum

Aetherii vis summa poli ratione magistra

Si rexisse velis, nullum turberis in usum,

Quin potius longe tibi conduxisse per omnem

75

Et vitam et mores voti fateare potitus.

Quod si te flagrans movet iracundia, fraenis

Hanc compesce citus, ne se radicibus haerens

Firmet atrox. Vt vas servatum suevit acetum

Corrupuisse diu, sic iracundia pectus

80

Depravat servata nimis. Deliquit amicus?

Iratus nunquam delictum expendere noris.

Nobilis Archytas agros dixisse colenti

Traditur: "Afficerem te nequam, villice, digno

Supplicio, nisi me vaehementior ira teneret".

85

Si metus invadit, tibi te servare labora

Praesentem, totumque sagax metire periclum,

Cautus ut in medium tibi prospexisse proberis.

Laeticia gestire veta, nam caeca voluptas

Nequicias per mille vocat quos occupat hospes;

90

Nec dolor immensus sic te premat intus, ut omne

Consilium amittens quid agas haud cernere possis.

Euxini si forte ratis tua vecta per aequor

Bosphoron angustum cupit inconcussa subire,

Nec nimiis Boreae desperet fluctibus atri,

95

Nec rursus tacito nimium confidere ponto

Sic fidat, pelagus quo se vel mittat in altum

Vel petat infesti fallaces littoris oras.

Inter utrunque viam si certa lege capesses,

In portum securus eas, nec littus iniquum

100

Nec maris insidias damnans laetabere tandem.