Giovanni Opicio carmina de Henrico, 7

7.

316

Rex postquam Henricus habuit sua dona, Britannis

Moenia Galligenae regis simul arva relinquunt:

Protinus, intrarunt proprios sua tecta penates.

Tum victor superis grates agit atque Sabaea

320

Thure replent aras reditu pro quisque sacerdos

Henrici regis, tenduntque ad sidera palmas.

Nec tua praetereant nunc Angligenumque o patrone

Numina, qui curo rex noster fera bella movebat

In Gallos, quotiens tu spectabaris Olympo.