Giovanni Opicio carmina de Henrico, 6

6.

299

Salve, rex regum, cui diis est aequa potestas,

300

Quo nihil egregius toto viget orbe: salutem.

Quam moestus forti mittit tibi Carolus ecce.

Praeterea haec memorat: si vis curo gente Britanna

Ad patrios remeare lares, dabit ille tributum.

(Non nisi iusta petit) certumve numisma quotannis.

305

Et quae militibus solvisti praemia reddet.