Hecatosticha septima
Si te quis lacerat praesens ignobilis ore
Immundo, modice patiens convitia reddes
E stulto plane fatuum, quin ipse procacem
Se postquam norit deliravisse, resumat
5
Mentem forte bonam, seseque suosque protervus
Accuset mores, et te miretur ametque.
Sin superare modum pergant maledicta, memento
Qualis in oscoenum Thersiten fertur Vlysses:
Non verbis servile pecus, sed verbere multo
10
Discit iter plaerumque suum. Sin artibus uti
Non impune licet regalibus, ille Pericles
Occurrat, quicunque diem dum pertulit omnem
Qui se mille probris lacerarat, vespera postquam
Adventasset, eum duci sub lumine iussit,
15
Quippe suae cotem validam quem laudis haberet.
In venias etiam quibus obiurgantibus addas
Quo gravis ira cadat leni sermone pudorem;
Saevus in Eucliden Megarensem fata minatus
Iuratusque aliquis fertur, cui protinus ille
20
Iuravit contra: "Mihi tu placabere cura
Ingenioque meo, fiesque probatus amicus".
Sunt et nonnulli quis respondere necesse est,
Quo doleant aeque, dum seque suosque nefandis
Flagitiis mores agnorunt, dumque malignis
25
Laeticiam capere probris, quae tristia castis
Obiecere viris: Crispo sic Tullius acri
Respondit, magni sic os Demosthenis audax
Horruit Aeschines. Sed si me consulis, aude
Omne quidem placido maledictum pectore ferre,
30
Verbaque ne cura nullam portantia litem
Iacturamve tibi. Quaenam obiurgatio Christum,
Immortale bonum lumenque decusque deorum,
Liquerat intactum? Nonne hunc dixere voracem
Et seductorem? Quibus abstinere profani
35
Nequiciis? Quibus ille nihil responderat, ultro
Secum stulticiam gentis miseratus Hebraeae.
Contenmens igitur vanae convitia linguae,
Ne pulsere cave; quamquam vir maximus olim
In faciem caesus misere, nil rettulit unum
40
Praeter id in frontem quodcunque inscribere suevit
In statuis opifex: "hoc nobis fecerat ille".
Et nos musca levi tetigit si sordida morsu,
Arma iuvat sumpsisse truces, vindicta nocendi
Nulla satis: tanta est animi indignatio parvi.
45
Nunquam ego magnanimum fatear quem sola iuvabit
Vltio; contemnit praestans obprobria virtus
Ignoscitque libens fraudes oblita malignas.
Pelliden legimus magnumque Agamemnona, vates
QuosSmyrnaeus agit saevae per mutua linguae
50
Iurgia: turbati stomacho damnamus utrunque.
Praeterea siquis nos dilacerarit ineptum
Hostis apud vulgus, quae sit victoria tanti?
Nam si forte graves cognorint oris iniqui
Verba per insidias in nos diffusa, venenum
55
Livoris fluxisse putent, linguamque nocentem
Auribus offensi mox detestentur, et ultro
Diffugiant potiusve fugent moderamine certo.
Ast ego, dum mecum pravae convitia linguae
Dumque suis maledicta probris in pectore verso,
60
Nulla magis diro quae nos tutentur ab hoste
Arma dari video, quam quae paret aedita virtus
Moribus innocuis. Quid enim mendacia possint
Conspicuo nocuisse viro, quem tollit in altum
Vita per officium non illaudabile ducta?
65
Poggius immundo si forsitan ore momordit,
Tu laudes ostende tuas, hominemque loquacem
Temne, sinens quantum sus ore Boetia gestit:
Grunniat, ac doctae tradat praecepta Minervae.
Laida Penelope nunquam, nec Phocio curet
70
Timarchum pathicum; sapiens, seseque suoque
Iudicio, probitas animi quod reddidit ingens,
Contentus, vulgi nusquam pendebit ab aura.
Norit enim quae sunt virtutis praemia celsae,
Quae non vana suo dare possit opinio fuco,
75
Expressis sed vera notis sententia rectae
Mentis agat. Non hac sunt nobis praemia vita
Certa satis: nullus felix, nullusque beatum
Tempus agit. Caeleste bonum, quod summa potestas
Aeterno regit imperio, fert cuique laboris
80
Emeritam palmam, quam nullius oris iniqui
Virus atrox mutare queat, nec morsus edacis
Invidiae superare premens, vis laedere nulla.
Id tibi sat fuerit: quod te tua laudibus aedant
Dignum facta virum, quamvis tibi quisque nefandus
85
Det vitio, sana quae gesseris omnia mente.
Quo fit, consilium cordi si admittis amici,
Vt terrena sua spernens ludibria fraude
Ad superas oculos tollas sublimior arces,
Contemplans quam pulchra piis praemia factis
90
In certum congesta locum, quae calce suprema
Curriculi vitalis iter post rite peractum
Te maneant. Nec enim quisquam caeleste tribunal
Ore vel ingenio sollers fraudaverit unquam:
Illic sola valet nitidi narratio veri,
95
Simplicitas non ficta placet, dolus exulat omnis,
Insidiaeque vacant. Quin te reticente nec ipsam
Defendente tuam legum tutamine causam,
Ipse deumque hominumque parens ubi lancibus aequis
Solus quaeque videns expenderit omnia, rectum
100
Iudicium faciens reddit sua praemia cuique.