Giovanni Opicio carmina de Henrico, 2

2.

31

Nam mihi magnanimi regis cantanda Britannum

Maiestas sacrata, sonis memorandaque quondam

Illius acta meis, gelidae qui temperat oras

Hibernae, sine fraude ulla, sed Marte feroces

35

Saepe quatit Gallos, cui dara Britannia paret,

Insula dives opum, duri Mavortis alumna:

Albion hanc olim patres dixere Latini.

Sed mihi des veniam, quaeso, clarissime regum,

Et mihi parce, precor, nostri si carmina tantum

40

Ingenii madefacta haud sunt Heliconis in undis,

Illius quantum vatis quem antiqua Tholosa

Gallorum genuit urbs, ortu regia claro,

Cui non deficiunt praecordia sacra Platonis,

Alta Maroneae cui non facundia musae.

45

Mellifluum Ciceronis habet genus ille loquendi,

Qui te - fama volat - numeris celebrare canendo

Coepit et egregias de te contexere laudes.

Grandia facta simul. Hederas ego nuper amavi

Et rudis Eurotam quamvis cum fontibus undas

50

Thespiadum colui, sterilis tamen excipe musae

Munera, nam sterilis nunquam meliora colono

Semina reddit ager, nec debita reddit egeno

Foenora. Si nobis dederis in carmine vires

Et mihi te placidum, tum me non surgeret alter

55

Altius in numeris, et te laudesque tuorum

Sidera ad alta poli gravi ore extollere vena

Protinus aggrederer. Timidae auxiliare carinae:

Sic tua gesta tuae semper laudesque profundi

Pectoris in versu maneant, rex magne, perenni.