Giovanni Opicio carmina de Henrico, 1

1.

Bella canant alii Troiae prostrataque dicant

Pergama; nec Danaum taceat fera gesta suorum

Conditor Illiados et fortia musa Maronis

Praelia Dardanium memoret cum gente Latina;

5

Caesareos necnon praeclaro carmine honores.

Corduba magniloquo genuit quem carmine vates

Concinat, Aeneadum genus alto a sanguine ductum,

Nec fera praetereat crudelia facta Neronis;

In nova fece alius mutatas corpora formas,

10

Lascivos alter Veneris describit amores.

At tua magnanimum cur non, Henrice, Britannum

Certa salus, nitidis scribuntur gesta Camoenis?

Nunquid adest genus egregia de stirpe creatum?

Nunquid avi, pater ipse tuus, diademate magnum

15

Regali imperium nullo prohibente regebant?

Quod facis fece tuum celebrat fidissima numen

Turba ducum, pelagoque colit terraque potentem.

Non tibi forma deest nec te praestantior ullus

Ingreditur bellum polletque nitentibus armis;

20

Et te formosi venerandum corporis ordo

Cuncta etiam virtute facit - non omnibus, inquam,

Quod commune quidem. Quid plus tua facta venerare?

Cur tua non potius celebretur fama tonanti

Carmine, cum tu sis mortali dignior ullo

25

Laudari versu mittique ad sidera terso?

Tum gravis Henrici regis praesentia terras

Hibernae egregii gelidas et sola benignus

Regna Britannorum populis sub lege tenebat.