Hecatosticha sexta
"Non mihi sufficiunt nummi: nam vestis et esus
Ac potus loculis non est contentus avaris.
Est uxor natique mihi famulaeque decorae
Ac famuli, qui multa petunt et semper anahelant;
5
Sunt et equi et mulae; dein venatoria latrat
Turba canum, quibus est cultusque parandus et esca".
At numeres etiam mures pulicesque pedesque,
Et quascunque animas paries complectitur intus,
Adducasque licet cepos vulpesque luposque,
10
Et quem tam longum Ptolemaeus paverat anguem.
Non tibi sufficiunt nummi? Sit sobria primum
Tota domus, famulos pro censu pasce, iugales
Mitte, canes habeat sine qui mole noverat esu
Actaeon; Tyrias nequeas si ferre lacernas,
15
Fer Minthurnensi textas de vellere; potu
Vtere quo pedibus quo mentis acumine constes
Ipse tibi, Creten vitans Cyprumque Rhodumque.
Tot tibi quid poscas famulos? Meminisse Catonis
Si libeat, servos non pluris quinque potenti
20
Duxit in imperio, quorum dum ditior unus
Mancipia emisset, clam sese protinus illum
Strangulat. Evertit quisquis Carthaginis arces,
Scipio magnanimus, vitam nihil emit in omnem,
Et qui militibus tribuisset pondera fulvi
25
Auri tot dono, sibi nil nisi nominis auram
Servavit. Fundos sibi quot possederat olim
Regulus aut Paulus, qui tanta laude triumphos
Gesserunt? Qui rapa gravis dux praetulit auro,
Samnitis monuit minimis quam vita proborum
30
Sit contenta bonis. Nam si te stragula Croesi
Persarumque epulae, si balteus ille superbus
Quo periit Turnus, variis si purpura gemmis
Delectat, nullis unquam contentus abundes
Divitiis. Aedes dum vis educere caelo
35
Marmore de Pario, te decoxisse necesse est.
Qui tot pascis equos, Diomedis, stulte, cruorem
Oblitus, meminisse tui, meminisse tuorum
Non potes? Hispanis nam mulas cedere praestat
Qui caudis illas didicerunt reddere mitis.
40
Si pergas servare modum, quem deseris omnem
Nil tibi defuerit. Quod si te forte dolosi
Destituant nummi, fugitivos temne, nec aegris
Insectare animis; irarum turbine ferri
In nequam famulum dominum sic dedecet aequum
45
Vt decet in frugi se monstravisse benignum.
Non tibi sufficiunt nummi, qui forte sequaris
Quod Crassum dixisse ferunt, si fructibus omne
Agmen alas quos ferre queat vix Lydius amnis.
Prodigus insipiens nunquam ditetur in omnes
50
Effusus ratione carens. Cur eroget ullus
Ipsum etiam vivum? Quid non seseque suumque
Norit equum, quem sessor agit, quo poplite longum
Carpat iter? Calcem qui non metitur, anhaelans
Deficit in stadii non nunquam pulvere primo.
55
Hinc fera seditio, fallax hinc factio surgit,
Hinc miles Syllanus avet nova bella, Cethaegus
Hinc furit, hinc fabricat tristes Catilina tumultus.
Foenore difficili fuerit qui obnoxius ulli,
Quo dissolvat, inops, hominesque deosque fefellit.
60
Hic furtis inhiat, rapit is, sed decoquit ille;
Hic patriam prodit, leno fit coniugis alter
Prostituitque probri nullo discrimine natas;
Omne audet subiisse nefas nullumque recusat
Flagitium, quisquis nummos, ratione relicta,
65
Effundens alios petulans aliosque cupivit.
Hoc autem caveas, si vita et moribus ipsum
Sic te compones, ut nil te posse putaris
Quod non posse scias. Vires dum temptat inanes
Languescens aetate Milo, subit ora luporum.
70
Omnibus in rebus quidquid mediocriter audes,
Nunquam errare queas. Ne te ferat ipsa cupido
Praecipitem, fraenare para: quae dedita ventis
Corda procellosis fuerint, facibus protervi
Corporis horrendis, semper sub fluctibus errant
75
Flagrantique salo, nec amoena pace potiri
Vsquam tuta queant, glacieque premuntur et igni.
Quod si fraena reges animi transversa petentis,
Ordine si recto vitae moderabere cultum,
Haud tibi deficiant nummi, sed semper abundes
80
Sufficiasque illis tibi quos satis esse negabas.
Interea, monitis aures paulisper amicis
Si praebere velis, cura semotus ab omni,
Cognoscas opibus quibus ipse et qualibus unus
Affluis. An nescis te, qui nihil ante fuisses
85
Aut nihili similem, divino munere factum
Esse hominem membris septum mentisque capacem?
Vtque decem primo menses genitricis in alvo
Dormieras animique carens et corporis usu?
Mox autem postquam peregrinis redderis auris,
90
Vteris et sensu rationeque fraetus et illa
Vi mentis, regem qua contemplamur Olympi,
Paulatim cunctis reliquis animantibus unum
Te praestare vides, non solum corporis apta
Compage et forma, sed vi qua membra reguntur
95
Atque vigent. Nec enim species est membra secuta,
Sed speciem corpus, supero quae lumine fulgens
Valle sub umbrifera peregre dum fessa quiescit,
Debet opes secum patrias caelique repostos
Volvere thesaurus, quos solum dives habebit
100
Quisquis opes huius sapiens contempserit orbis.