Forfici Guglielmo epitaphia, 5

5.

Magnanimus cupiens Nicolaus marchio gestis

Quaerere per varias decus indelebile terras

Fortia vulgavit claris virtutibus acta.

Norat magnanimi subiectos more leonis

5

Servare et iustis poenis domitare rebelles.

Iustitia insigni meruit caelestia regna,

Exemplum latiis regnandi nobile cunctis.