Forfici Guglielmo epitaphia, 4

4.

Cognita iam superis magnarum gloria rerum

Parta toga atque armis, crudelia vincere fata

Non valuere: suis iunxerunt invida regnis

Numina, qui latios mulcebat in arma furentes

5

Aspera magnanimo componens pectore bella,

Contentusque suis veterum de more manebat

Finibus atque almam tranquillo tempore pacem

Servabat, populis sancta pietate verendus.

Hic Nicolaus erat Estensi marchio, gentis

10

Gloria, qui aetherea meritis iam sede quiescit.