Forfici Guglielmo epitaphia, 1

1.

Caelestem repetens Nicolaus marchio sedem

Orbatam merito tam clari lumine regis

Concutit Italiam, cuius non itala tellus

Nec pace similem similem nec viderat armis,

5

Principibus latiis placido qui pectore tantum

Munificisque animis tantum praefulsit in omnes,

Cetera quantum inter praefulget Lucifer astra.

Plorandum decus ille aevi memorabile nostri

En iacet. Hic corpus requiescit, at aethere stat mens.