Francesco Filelfo satyrae 4, 3

Reference basis text: Silvia Fiaschi, 2005

Editing of the digital edition: G. Della Pietà, 2014


Hecatosticha tertia

Dum flavos nimia contenditis arte capillos

Reddere, dum faciem lustratis mille venenis,

Nescitis, miserae, quanta vos clade, puellae,

Afficitis. Taceo mores, quos labe modestos

5

Esse minus sinitis; sileo quo deinde pudorem

Calle, quibus vitam mox prostravisse pudicam

Insidiis solitae: nullum quod fraude paretur

Flagitium vestris ignotum linquitis ausis.

Damna modo formae, tanta quam fraude parati,

10

(Sit meminisse satis) paulum memorate, puellae.

Vnde furor mentis, quae vos insania cepit?

Mordaci rutilos quae defaecaverat aurum

Dum temptatis aqua vobis fecisse capillos,

Aut cui faex Tyrii cinerem conversa per atrum

15

Cretensisve dedit fulvum quencunque colorem

Aut Rhodii veteris, Thasii Naxive Lyaei,

Paulatim crines vos defecere cadentes.

Hanc oris traxisse cutem delectat in altum

Vsque caput, tali quo se tortore politam

20

Ostendat facies, quam rugae vertice calvo

Innumerae totam foedavere trisulcae.

Inde nigri marcent tetra rubigine dentes,

Inde rubent oculi tristi manante liquore,

Assiduusque cadit mucus de naribus udis,

25

Flatus et ingratus sentinam fundit ab ore,

Livescensque cutis visu deforme cadaver

Tota repraesentat. Quas nondum fecerat aetas

Foeda coloratis vetulas fecere venenis

Vnguenta et latices, vi quos expresserit ignis.

30

Haec sibi dum mammas quae surrexere tumentis

Stringit veste premens, in longum tendit ut ingens

Baelua Gangaridum quas malis miserit aures.

Haec bombice nates ingenti grandius imas

Tollit, cui gracili vix ossa cuticula texit;

35

At cui iam laxo pendent palearia cunno,

Mille trahit sursum vinclis et funibus amplas

Atque ligat nodis et multo robore rugas.

Nam quae stupa premat, quanto munimine pannus

Obstruat immensum pudor est meminisse baratrum,

40

Et, ne quaeque loquar quae vanae plura puellae

Invenere dolis, urinam mathula servat

Qua faciem, stolidae, lotam renitescere curent.

Nec vos, o fatui iuvenes, sentitis oletum

Basia dum teneris iuvat infixisse labellis?

45

Si sapitis, nostros monitus audite, puellae.

Nam si consilio nostro parere velitis,

Perpetuum ipsa sibi servabit grata colorem

Forma, nec ingenuo fiet iactura pudori.

Sat fuerit faciem lynfa lavisse nitenti,

50

Quae sit pura quidem nulloque sub ore tepescat;

Hanc cinis inficiat, quencunque resolverit ignis

Communis, quoquo olla calet ferventque lebetes;

Hac purgate caput mundosque parate capillos.

Vtque sua facies servet bonitate colorem,

55

Sit cybus et potus capiundus lege modoque,

Vt tanta liceat mensura cuilibet uti,

Concoxisse queat quantam sine mole quietus

Et tepidus stomachus. Varii potusque cybique

Gignere multiplices flatus morbosque suerunt;

60

Quinetiam Bacchi latices Achelous abundans

Opprimat, in venas ne fervidus irruat aestus,

Quo sanguis periens pallorem inducit in ora.

Sit stola munda quidem, qualem decet esse puellis;

Ferre lacernatas vestes cultusque virilis

65

Spernite, ne dicant eadem vos sponte petentes

Quae pueri sexum mutantes saepe tulerunt.

Sit pudor in facie, gressuque et voce decorum

Servetur; sermo rarus, visusque modestus.

Nulla sit in foribus primoque in limine sola,

70

Ne Venus incautam subiens prosternat inermem;

Furta locus tempusque docet: quam viderit ullam

Incustoditam sibi praedam sperat adulter.

Arcados in matrem se talem Iupiter egit;

His natam insidiis amiserat Inachus Io;

75

Si nuptam, Menelae, tuam custode fideli

Servasses, nunquam populos armasset inulta

Grecia, Medeam quae fraudibus abstulit iisdem;

Te, dum littus amas armentaque vana frequentas,

Delusam tergo rapuit Cretensis adulter;

80

Hic etiam Semelen, solam dum viderat, iisdem

Egit in amplexus; quibus hanc, quibus artibus illam.

Et vos, prata quidem multo redolentia flore

Et nemus et fontis nullo custode vagantes

Dum petitis, castae reditum facietis ad aedes?

85

Ruri nullus erat quem cunnus iuverit? Omnes

Silvani et Panes caruerunt penibus? Horto

Qui praeerat, victus tanto fuit ille sopore,

Vt fuerit nulla prorsus tentigine tactus?

Quin audent moechi nuptam servante marito

90

In mediis temptare thoris et furta pacisci!

Alciden Faunus dum palpat captus amictu

Senserat: Alcidae quid dextera posset inermis?

Quae placuisse mihi cupit et formosa videri,

Fraude velim careat. Nam quid tam lata dedisse

95

Pectora profuerit? Thorax delectet an hasta?

Nam bombix natibus quae commoda deferat amplis?

Scilicet, ut cunnus iuncto magis aestuet igni,

Istum autem detis cupio mihi calle patenti,

Haud me angusta iuvant! Probitas vos sola, puellae

100

Non mensura, color, non ars, facit esse decoras.