Hecatosticha prima
Quod fore iampridem rebar, dum, Munde, regendum
Te placidae totum fortunae caecus habaenis
Tradideras, venisse vides. En, captus in atro
Carcere, faerales cruciatus mortis et ignis
5
Expectas. Vbi ponis opem? Liquere sodales
Et comites, socii nulli tibi, nullus amicus
Est reliquus; te cognati carique propinqui
Deseruere tui, fortunae vela sequentes.
Quod si te potius quam nummos ullus amasset,
10
Non modo non fugeret, sed comminus ipse periclis
Obvius obiiceret sese, neque taela nec hostes
Horreret, legeretque tuam praeferre salutem
Quisque suae, memor officii quodcunque tulisses.
Sed quoniam cunctis fueras malus, omnibus aeque
15
Infestus, nullamque nisi sub foenore velles
Spem statuisse tibi, sentis ut et omnibus una
Sis odio, caedem et populus caedemque Senatus
Aequa lance tuam decreverit. Omnibus unus
Stroza virum Pallas mitissimus obstat, et idem
20
Cui tu saepe malum fecisses crimina damnans,
Auxilium tibi ferre tamen non desinit; at tu
Conscius ipse tibi scelerum quae multa patrasses,
Non cessas tremuisse necem, nusquamque reponis
Spem, miser. Humanis quisquis confidere demens
25
Rebus avet Mundum videat, qui summa superbus
Dum tumet et pedibus leges ac iura protervis
Subiicit, elatus solis quas furta, rapinae,
Quas foenus peperisset opes, desertus ab omni
Auxilio meritas formidat pectore poenas.
30
Quid facis, o Palla? Quo te claementia cursu
Praecipit culpanda trahit? Pater optime, mundo
Ignovisse paras? Nescis portenta latronis
Immani quae mente latent? Secunmne volutet
Quam bene promeritus fueris gratesne referre
35
Forte velit, qui triste nefas aequique bonique
Edidicit pensare loco? Iam desine, Palla,
Decretam prohibere necem, sine legibus uti
Afflictam patriam. Mundum qua mente relegas?
Augescent animi, corrupta plebe redibit
40
Saevior in patria: quid enim mutabile vulgus
Non faciat, positum sceleri modo viderit aurum?
O utinam potius nunquam pressisse furorem
Nobilitas rabiemque tuam coepisset, et ultro
Praecipitem ferri te, Munde, tulisset inulta!
45
Nam nocuisse minus temptasses; excitus ira
Quis miseram facibus rediens, quibus ignibus urbem
Inde premas? Vno cunctos hominesque deosque
Ordine, qui Libycas superas feritate leaenas,
Insecteris, atrox, et foeta saevior ursa.
50
Reddiderat Samnis victori sana petenti
Consilia; haec natus dum negligit, utile ducens
Id magis imprudens quod secum invenerat, ipse
Tandem novit inops mentis sententia falsum
Quam sua se tulerat, cum iam sibi nulla medendi
55
Vis foret, eventu doctus vel vincier hostem
Morte vel officio; nos hoc praeponimus illi.
Munde, relegatus repetes animosior urbem,
Omnibus infestus, tibi qui nocuere, vel olim
Fortassis nocuisse queant, quibus effera tigris
60
Ignosces odii stimulis agitatus amari,
Ante lacessitus qui nulla clade nec ira
Omnibus aequali truculentus Marte nocebas?
O miseri cives, quae vos insania cepit?
Quis furor in patriam bellis et caedibus armat?
65
Fastus et ambitio furiis vos undique versat,
Nec patitur requiem tranquilla mente pacisci;
Quod si iusticiae studium probitasque iuvaret,
Si caperet vestras sollers industria mentes,
Otia si turpe cessarent languida luxu,
70
Ambitio nullis premeret calcaribus, omnis
Fastus in altricis transiret laudis amorem.
Nunc, quoniam vobis virtutis rara facultas,
Saemina loetiferae spargentes dira vicissim
Invidiae, frugem legitis pro munere iactus.
75
Consulite in medium, linquat discordia pectus
Improba, serventur leges, privata quiescant
Commoda, civiles quae conflavere rapinae;
Vos urbem colitis, qua nil despectat Apollo
Pulchrius in terris, nec praecellentius omni
80
Virtutis numero quae tanquam munere divum
Cunctorum speciem Pandorae florida reddat.
Hanc vos immiti per mutua vulnera nunquam
Dilacerare odio cessatis, in omne ruentes
Impietatis opus. Quae tanta iniuria saevos
85
Efficit in patriam? Funestas ponite mentes,
Atque pios induti animos parete parenti,
Et servate modum, ne vos trahat ira; furorem
Comprimite, atque ferat rationis fraena libido.
En, Mundum servat coniectum in vincula carcer,
90
Qui rebus momenta dabit non parva futuris.
Nunc etiam atque etiam vobiscum volvite curas
Et lustrate animo quae sint potiora saluti
Vrbis consilia; his castas accomodet aures
Quisque suas; vobis res coram publica sese
95
Offerat in medium, referens stragesque necesque
Venturas, ubi forte minus pro lege vel aequo
Supplicium sumptum fuerit de sonte nefando,
Aut etiam officium collatum munere civis;
Namque relegatus, si culpae nomine mulctam
100
Pendeat, afficiet magnis vos cladibus omnes.