Hecatosticha decima
Codre, nimis semper nos insectaris, adulter;
Te nimis excruciat livor malesanus et ardens,
Quod non omne queas odium tristemque furorem
Mox explere tuum. Si nostri nominis aura
5
Te, miser, offendit, quid non praecordia saevis
Invadas manibus temptesque abrumpere lucem,
Dire, tuam? Melior nulla est medicina profanae
Invidiae quam mors, tibi quam si asciveris ipse,
Laus meritis te digna tuis nomenque manebit.
10
Quid tibi nunc animos tollit? Quae tanta superbum
Te spes, vane, facit? Num quod fallacibus actus
Blandiciis nimium tecum sentire videtur
Ipse Gorus? Verum nescis, temerarie, quantis
Fluctibus obruitur tibi quem promittis amicum!
15
Sunt huic bella domi non contemnenda, falernus
Quae parat insanus, cum vino appota diurno
Vxor cuncta furens perturbat, et omnia rixis
Millibus implet atrox, cum penibus acta protervis
Vndique conquirit moechos, quibus improba gestit.
20
Hinc igitur, praeceps Paphii quid numinis ira
Possit nosse volens, noctuque dieque, maritus
Seu foris absit agens, seu stertat, lectitat usque
Et longum et teretem Lactantion; ille beatus
Coniuge et illa viro, longis redimitus uterque
25
Cornibus, ut valeant satyros aequare fugacis.
Sanius ergo tuis rebus prospexeris, amens,
Atque tibi, si ponis opem quam fingis inanem
In te omnem, ratione velis si cautior uti,
Nec nobis semper studeas nocuisse, nec ipsi
30
Mox parias infame tuo tibi crimine nomen.
Nam quod summa quidem tibi confidentia solo
Ponitur in Cosmo, tua te spes fallat inertem
Denique; nam penitus, postquam te noverit iste
Advertetque suam quam ficta fefellit imago
35
Eloquii mentem, quo te florere putarat,
Qui te nunc miris extollit vocibus, idem
Contemnat damnetque suum quod fecerit error
Iudicium de te, qui sis obtusior ipso
Plumbo. Sed quid inest in nobis, Codre, quod angat
40
Te male? Si qua animum stimulat pulcherrima virtus,
Hanc cole, quae similes pariat tibi debita fructus.
Non virtutis amas laudem, sed diligis aurum
Atque ardes quodcunque mihi respublica grande
Praemia perpulchri decrevit grata laboris.
45
Ast aurum quis te facibus, quibus ignibus urit,
Improbe? Si fulgor delectat, fulget Apollo:
Suspice quam late radiis fulgentibus orbem
Lustrat et obscuram quo pellit lumine noctem;
In mentem si, Codre, tuam (quae tetra tenebris
50
Tota nigret) Phoebus supera demissus ab arce
Descendat, fies auro fulgentior omni.
Nunquid amas pretium? Num vulgi decipit error?
Non aurum genuit pretium sibi, fecimus ipsi,
Quorum saepe decus depravat opinio rerum.
55
Non auri pluris Gosandis lamina duci
Nobilis Eois quam ferri, fertur, et aeris;
Quodque magis mirere, Debas gens Herculis hospes
Nullo habet in pretio quamquam stagnantia campis
Flumina noctifugis fulva despectat harena.
60
Recte igitur, Sparten qui cinxit lege, Lycurgus
Praetulit argento, fallaci praetulit auro
Vile etiam ferrum. Nihil est pretiosius ipso
Ingenio, quod rite bonas incedit ad artes
Calle suo, linquens ignavi murmura vulgi;
65
Hoc morbi fatique vices contemnit, et omne
Tempus agit felix; huius semper aethera fama
Evolat in coetum miris excepta deorum
Laudibus. Hoc meruit divinos Phoebus honores,
Mercuriusque nepos Atlantis, et inclytus Atlas
70
Ipse simul, mundum qui certum primus in orbem
Rettulit ignaris mortalibus, inde secutus
Amphitryoniades humeris dum gestat Olympum
Claruit in terras longe splendentior omnis;
Hespere, qui patrium montem superaveris astra
75
Spectature, volas ventorum turbine raptus,
Attamen et terrae servant et sydera nomen
Clara tuum, noctisque venis lucisque diurnae
Nuncius. Innumeros possim memorare vetustas
Quos coluit venerata deos ob nobile tantum
80
Ingenii quod amasset opus. Sed numina celsi
Ne videar ridere poli, tibi quale Thaletis
Ingenium Samiique ducis videatur, et omnis
Inde fluens bifido fons flumine lacteus almas
Tot rivis undante animas? Quid sacra poetas
85
Nomina commemorem, quae nullus deleat unquam
Interitus? Cicero nunquam morietur, et aevum
Omne canet celebris repetens Demosthenis annos.
Sunt aliae atque aliae magnis cum laudibus artes
Quas coluisse queas, tibi quae nummosque decusque
90
Invidiae sine labe ferant; has, Codre, labore
(Ingenio si forte cares) ubi nocte sequaris
Atque die, victor demum potieris, et aurum,
Quod tam dira sitis, pleno tibi caelitus imbri
Depluet, ac nobis cupies livore solutus
95
Iantandem nocuisse minus: pendebis, ut omnis,
Ex tete. Qui ponit iners in fraude doloque
Insidiosus opem, laqueos et raetia tendit
Ipse sibi. Vitium fucus quod condidit ultro
Detegit illudens simulato flore colorem,
100
At virtus eadem semper splendetque vigetque.