Hecatosticha nona
Aemulus Alcidae repetis Phlegetonte subacto
Viventis auras; sed eo magis Hercule nobis
Mirandus, Francisce, redis, quo cuncta furoris
Fraena mali quibus immersum faeralis Erinys
5
Te premeret magnis nixus conatibus imi
Liqueris excutiens tristes Acherontis ad undas.
Nec pars ulla tui, quod nec tibi contigit olim,
Theseu, pallentis erret malesana per umbras:
Integer ad superos, Pontane, reverteris unus
10
Ac fortis composque tui. Nec docta Sybilla
Nec vates laudis Circe sibi vendicat ullam
Partem huiusce tuae; nullo pollutus acerbi
Vulneris ostento nulloque Elpenore, nullo
Miseno diris addicto mortibus, amnes
15
Traiicis horrendos. Veneris clarissima proles,
Aeneas, atque ille πολύτροπος, ὃς μάλα πολλά
πλάγχθη iure tuae laudi concedat Vlysses:
Victa morte redis, tetros emensus hiatus
Terribilisque feras et monstra minantia luctum.
20
Quid tibi nunc animi fuerat? Qui terror opacam
Eripuit mentem cum vel per inane rotantem
Aspiceres alium, mox Oriona videres,
Inde novem stratum per iugera vulturis escam
Vsque renascentem Tityon, rabidoque dolori
25
Tantalon addictum mediis qui vinctus in undis
Dira sitit, nec poma valens pendentia et ori
Mille per anfractus circunludentia obesse
Esurit, hinc saevo frustra cum pondere niti
Sisyphon, aut magni totus quem exhorruit orbis
30
Amphitrioniadae tremuisses Herculis umbram?
Ille et enim divum coetus, susceptus Olympo
Per meritum pietatis opus iustosque labores,
Circuit et gaudet praesens in vota vocari.
Quod si tanta adeo callens miracula nosti,
35
Dic, age, quas livor, quas dira superbia poenas
Pendeat, ut nummis inhians et pauper avarus
Aestuet, ut mendax crucietur, ut impius igni
Perfidiae cultor scelerive obnoxius ulli
Ardeat; adde quibus tuus, o, plectatur adulter
40
Suppliciis (oh, quanta reor discrimina moechis
Addita!), quandoquidem veteris vestigia flamae
Detestaris amans mollesque Cupidinis arcus!
Vidisti forsan tristes Eratosthenis umbras
Aut Clodi et Crispi noctes pensare per ignem?
45
Anne inter moechos et Caesar et impia Lagi
Infamisque iacet meretrix Cleopatra superbi?
Quid Paris? Anne Helenen invitam traxit adulter?
An vir ad Iliacas uxorem advexerat oras?
Quidve Clytemnestram per pallida regna flagello
50
Aegistumque premit simili rex crimine flagrans?
Anne et Aristotelen cruciatus effera cogit
Pythias ad rigidos Herpyllidos excita moechae
Concubito atque notho? Versuta sophismata, et artes
Rhetorices, rerum ac physeos doctrina latentis,
55
Ingeniumque ferax, variique gravesque labores,
Quanta virum iuvere minus quo sentiat ignem?
Num tuus Hippocrates, qua virgine dicitur usus
Vel duce vel comite, intempesta nocte pudicam
Compressit? Medicosne iuvant dulcissima furta?
60
Verum age, dic, rogito: num te qui caeca ministrat
Tartara pertimuit sibi ne spoliator amatae
Persephones Stygios tranasses fervidus aestus?
An mirata tuas uxor Plutonia vires
Isthmariamque lyram divinaque carmina, venis
65
Hausit amoriferos penitus flagrantibus ignes?
Anne Cupidinei tam magna potentia taeli
Quo, cunctis quibus ipsa potens natura creatrix
Concedit rebus victis et manibus Horchi,
Fortior Hippomacho, qui tris intactus ab ictu
70
Aelius adversos duro certamine victor
Sterneret, ad superos iantandem morte subacta
Mira laude ieris, nec Cerberus atra colubris
Colla triceps rabidis remeantis in ultima tollens
Fata tuum potuit robur temptare? Cathaenis
75
Ardua quin duris tractum per saxa, per amnes,
Per scopulos, per mille sacri ludibria monstri,
Denique per maestas urges occumbere mortes?
Nonne igitur magno celebraberis Hercule maior
Invicta virtute, Erebi superare baratrum
80
Ausus et aligeri prosternere numinis iras?
Attamen hortari non te, Pontane, verebor,
Omnibus ut cures studiis ac viribus, omni
Ingenio atque opera ne te tremibunda secundum
Tartara demerstun capiant: quandoque pericla
85
Nam repetita solent clades afferre supremas.
Parce tibi, moneo: noli te credere caeco
Huic puero, quencunque faces volucresque sagiptae
Audacem fecere nimis; solet improbus omnes
Fallere (nulla fides in tam puerilibus annis!),
90
Alludens nectitque dolos, ac raetia semper
Tendit et insidias. Fraudes fuge, doctus, Amoris!
Perdidit Alciden, ac Thesea Pirithoumque
Hic puer indomitus. Fallacibus Orphea taelis
Transfixum truncat demum mergitque sub Ebrum;
95
Nec solum extenuat corpus tabemque latentem
Inserit, at mentem quoque subripit atque phrenesin
Impius inducit. Vim perturbatio tantam
Haec habet, ut multos in se loetaliter armet.
Qui vult esse sui compos nullique furori
100
Cedere, diffugiat flamas et vulnus amoris.