Francesco Filelfo satyrae 3, 6

Reference basis text: Silvia Fiaschi, 2005

Editing of the digital edition: G. Della Pietà, 2014


Hecatosticha sexta

Antoni, pereat quae te cruciare podagra

Nunquam cessat atrox, dum tristi saeva dolore

Per gracilis venas spatiatur et effera nodos

Obsidet indociles, pereatque arteticus omnis!

5

Quae tibi pituitae glacies bilisque perurens

Insidiasque dolosque parat? Potusque cybique

Est mensura tibi, Venerem contemnis inertem;

Non adamas sopnum, non otia mollior ambis,

Quae duo sunt homini naturae lege tributa;

10

Invigilans aliquid semper specularis agisve.

Vnde igitur vis prava tuos irrumpit in artus?

Num daemon fortasse aliquis livore maligno

Percitus aflligit, nec te sinit esse quietum?

An potius nostro vis caeli maxima saeclo

15

Prospiciens, robur totius corporis unam

Contulit in linguam, quae, nectare dulcior omni,

In medium promat mentis secreta repostae

Sensaque doctiloquo referat manantia rore?

Nam si membra suo viguissent robore quaeque,

20

Non fueras nobis ullius carmina Musae

Sed fera Mavortis furibundi bella daturus.

Namque caput galeam quam non tibi grande capessat?

Quem thoraca levem surgentes altius ipsi

Non ducant humeri? Clipei septemplicis omne

25

Laeva toris contemnat honus; non cornus in hastam

Sed pinus vertenda fuit, si dextera taelum

Vellet magna suum. Sunt pectora lata leonis,

Est cervix taurina tibi. Quid multa? Giganta

Corporea dum mole refers, non otia velles

30

Libera (nam tumidae deposcunt praelia vires)

Nec virtus urbana tuum sed bellica pectus

Elatum caperet. Quae dum deus ante videret,

Vt reor, idcirco totius corporis uni

Addiderat linguae robur viresque potenti,

35

Quod bene consultum Musis laudique latinae

Censeret. Verum, ni fallor, abuteris omni

Munere divinae mentis, qui tanta laborum

Et studia et frugem, Raudensis, inertibus alvis

Des simulatorum. Roseum num forte galerum

40

Cardineumque apicem reris contingere votis

Posse tuis, si pulchra sacris de rebus avaro

Dones scripta gregi? Quotus en nam quisque supremum

Vel solium tenuit, qui Phoebum praeferat auro?

Dii utinam faciant aliquis sese offerat olim

45

Quem dignum censere queas, cui scripta dicanda

Sint tua, quem laudes, qui iure ferendus ad astra

Ore sit et calamo. Vitium qui laudibus effert,

Se vitii damnat. Vulgus fuge, doctus, ineptum;

Divitiis, age, parce tuis, ne, prodigus almas

50

Dum consumis opes in vulgus munera fundens

Tanta superbiferum, merito sis omnibus aeque

Ridiculo. Nam nullus honos tibi, commoda nulla

E donis ventura tuis te iure probarint

Incautum; nec enim roseus tibi pilleus ornet

55

Caeruleusve caput; nam nec dare novit avarus,

Qui praedae invigilat semper turpique rapinae.

Pontificum fastus ventosaque nomina temne,

Atque tuo contentus obi tua munera; cui te

Addideras iuvenis vitae laudatus honestae,

60

Hanc cole sisque Minor magna virtute verendus,

Quam virtutis inops aliorum crimine maior.

Praeterea fortasse aliquem demittet Olympus

Quem doctrina iuvet, cui sit laus optima curae,

Qui quandoque probis statuat sua praemia censor

65

Aequus et humanus, qui non tam dicier altae

Sedis apostolicae malit, quam verior esse

Antistes. Nam te cupias quocunque locabit

Ordine, qui meritum reddet pro munere donum.

Interea mecum libeat conferre disertos

70

Sermones sensusve gravis. Age, dicito qualis

Est natura poli, Samii quid mobilis ille

In nobis valeat numerus, quae causa sepulchri,

Si dulcis iterum repetent morientia vitas,

Praemia vel poenas vivis augescere verbo

75

Cum liceat nutuve dei; nam vita peremnis

Me magis ipsa iuvet quam victa reddita morte.

Narra etiam quonam ipse magis laterumve pedumve

Torqueris gladio, quaenam medicina dolori

Additur. Anne aliquid vel mollis opinio morbum

80

Dimminuit? Num quas curas Epicurus agebat,

Qui praesensque premensque malum leniret, amoenae

Dum iucunda memor repetit solatia vitae?

An potius tecum nomen meditare futurum,

Quod tibi posteritas omne celebrabit in annos,

85

Dum tua grandiloquus doctae praeludia mentis

Mellifluo sermone refers, exempla daturus

Mox ea quae cuncti stupeant iuvenesque senesque?

Nam quae aliis laetos successus dira podagra

Subripuisse solet, felix tibi contigit uni.

90

Sic et enim semper gressu nutante moratus

Aut aliena legens iterumque iterumque recenses,

Aut tua venturae commendas carmina famae

Eloquioque gravis augesque ornasque Latinos.

Quo fit ut innumeris etiamque etiamque, podagra,

95

Te precibus, veneranda, rogem, ne dulce relinquas

Hospitium nostri Raudensis, at utere parce

Quae datur esca tibi: nam sic quoque provida doctis

Prospicias laudique tuae. Sed caetera quaeque

Dispereat penitus manus irrequieta dolorum,

100

Raudensi quaecumque truces fera suscitat iras.