Hecatosticha quinta
Duxisti tandem, tibi quod Frederice beato
Gratulor, uxorem. Quid enim felicius ulli
Esse potest, quam se mortis fatique voracis
Expertem praestare virum, moetamque potentem
5
Quam Parcae statuere levi trascendere gresso?
Parte prius meliore tui, quam maxima virtus
Erueret coeni cunctis e sordibus huius,
Immortalis eras; at corporis artubus, omnis
Quod patitur natura hominum, morerere necesse
10
Tum fuerat. Sola qua re vel corpore quisquam
Vixerit aeternos nunquam periturus in annos,
Coniugio interitum superasti, providus, omnem.
Vivimus in natis, nostrumque per alta nepotes
Nomen saecla ferunt; nobis ascribitur omnis
15
Posteritas nostro referens de pectore vultum
Ac faciem motusque suos et membra cutemque.
Fare, age, quot peperit natos tibi nupta marito,
Et quos; non etenim quales disquirere duco
Esse opus, eximios peperit: claro ipsa parente
20
Nata, viro nupsit Claris genitoribus orto
Sobria prudenti; cunctos deus ipse sagaci
Mente simul donat, ratio cui cuique superbus
Intellectus adest. Ratione modestius usi
Inferiora sciunt, quae tempore ducta gerantur;
25
Ast illo aeternas penetramus in aetheris oras,
Atque deum sapimus, qui cuncta creatque regitque.
Pulchrum scire quidem, sed longe pulchrius ipsum
Est sapere hoc tanto praestat divinius illi,
Quantum summa solent imis, aeterna fugaci
30
Temporis officio, quantum mansura caducis.
Sed quoniam virtus non est ni accesserit usus
Multus et assiduus (nobis perfecta superni
Lege tributa Iovis), natos, Frederice, diurnis
Nocturnisque para monitis componere vitae
35
Ad mores studiumque probae. Face quidquid agendum
Sit norint et agant; fugiant vitanda, timorem
Nec praeferrc velint laudi, Veneremque Dianae
Aut Alcibiaden studioso legis et aequi
Iuris Aristidi. Mox altius astra polosque
40
Rimati penitus, mira pietate, Tonantem
Maturent adiisse, colant, venerentur, adorent.
Namque bonum non est hic nostrum: sola profecto
Maiestas praestare potest nos illa beatos,
Quam fari nemo, quam nemo mente suprema
45
Complecti, Frederice, valet. Quid Phasidos ora
Ille celer Tanainve petit? Speciosa Damascus
Hunc agitat Nilusque latens? Quid saeva Britanno
Terra habitata truci pelagi per mille pericla
Sollicitat? Quanta, oh miseri, dementia! Quantus,
50
Heu, furor humanas, proh, quanta insania mentes
Invasit! Cumulamus opes, quibus omne profanum
Per facinus probrumque usi pereamus; honores
Appetimus quos vulgus iners atque invida falsis
Iudiciis plebs ferre queat; contendimus omnem
55
Imperio domitare orbem, penitusque repostas,
Quae nihil obfuerint nobis, submittere gentes.
Nec pudet imperio populos fraenare quietos,
Qui ventri sopnoque datus turpique Dionae
Nequiciisque aliis, nequit ipse, nefandus et amens,
60
Imperitare sibi, nec vult. Faeralis Erinys
Corda premit stimulis, facibus fera pectora turbat:
Dedecus omne audet mens perturbata nefasque.
Haec facito discant, siquos, Frederice, pudica
Natos sponsa dedit. Quod si faecunda gemellos
65
Nondum forte tibi peperit, nec plena vel unum
Reddidit, in fundum geminis age bobus aratrum,
Et fundum cole rite tuum! Iace saemina plenis
Hinc atque hinc manibus, fundum cole, consere fundum!
At servato modum: cunctis in rebus habenda
70
Est ratio. Nequid nimis: ipsa frequentius aequo
Culta seges nullam reddit nec concipit escam,
Hactenus haec. Frederice, queri, dulcissime, Musas
Audio, quod veteri nullius criminis ansa
Ieceris hospitio, nec eas dignare precantes.
75
Miror, et ignarus quid te rationis in istam
Impulerit mentem. Nequeo, tibi vera fatebor,
Consilium laudare tuum: num laudet amicus
Quod minus ipse probet? Facit assentatio turpis
Tale nefas. Nunquam hic novit simulare poeta,
80
Dissimulare nequit nec vult. Num corporis haeret
Cura tibi? Fortuna boni quid, perfida, tantum
Polliceatur ut ipse, tui velut immemor, omnem
Ignorare tuae mentis videaris honorem
Vimque dei similem? Revoca, Frederice, fugatas
85
Pieridas, Phoeboque gravi laetoque Lyaeo
Sacra canens dias animi cole, doctior, artes;
Nec patere ingenium, tibi quod natura benigno
Sydere largita est, studiis torpescere vanis.
Bella gerant alii, verrant mare, flatibus aurae
90
Ducantur, praesint aliis et Laida palpent.
At tu vive tibi, titulos et nomina falsis
Insignita notis et quidquid corpus ineptum
Aut fortuna bonum censet contemne; σε αὐτόν
γνῶθι, nec exterius te quaere, sed intus, ubi mens
95
Celsa sedens animi divinam possidet arcem.
Sic patriae magnum civem praestabis, amicis
Praesidium columenque tuis eris omnibus ingens.
Atque ubi depositum repetet sibi rector Olympi,
Non moriere tamen: vives in laude tuoque
100
Perpetuoque bono, felix nobisque tibique.