Francesco Filelfo satyrae 3, 2

Reference basis text: Silvia Fiaschi, 2005

Editing of the digital edition: G. Della Pietà, 2014


Hecatosticha secunda

Quae rapidis natura polis, quae causa sepulchri

Humano generi, quae tanta licentia rerum,

Spumantis inter pateras Cereremque voracem

Ostensurus erat Codrus, cum grande pepedit

5

Rancidulum eructans post longa volumina verbum.

Hunc mox Oenopotes miratus rara profatur

(Rara avis, ah, Latias Phoenix hic pervolat urbis!);

Hinc vomit et meiens grave cunctis reddit oletum.

Poggius arridet simili dum peste tenetur:

10

Nam quascunque dapes affert, ut verna Canopi

Praelambens rapidus, vino sese obruit hospes;

Laudibus hinc miris effert Codrumque bonumque

Oenopotam Nicolum; mox, ne fortasse minoris

Se quisquam reputet, quod foetet olentius addit.

15

Quid non cara dabunt et tuta silentia pronae

In facinus menti? Nox alta silentia rebus

Praestiterat; celebrant sacra Bacchanalia templo

Cylleni, nec forma deest impuberi aevi.

Haeccine Bambalio patrare impune profanus

20

Sperasti? Te nulla movet reverentia caeli?

Anne deos latitare putas, quia tardius in te

Fulmina saeva micent? Videt omnia Iupiter, alto

E solio spectans, poenas in tempora differt

Datque moram spatiumque tibi quo tristius acti

25

Poeniteat sceleris teque ad meliora reducas;

Serae autem poenae gravior cruciatus inhaeret.

Munde, die medio cum de virtute iocaris,

Dulcis es et nullo fervore libidinis actus,

Reiicis in noctem curas Veneremque nefandam,

30

Fontem imitatus eum qui Solis dicitur. O te

Felicem nimium si serves semper eundem

Nec partem vitio de te concesseris ullam!

"At me laudis amor stimulis, en, vexat amaris".

"Vin laudem nomenque tibi titulosque parare?

35

Virtutis sectare decus moresque probatae

Mentis et ingenii praestantis acumine claras

Ingenuasque artes, animi fomenta beati",

"Omne igitur sceleris quatiam frangamque ligamen"

"Nec satis id fuerit vitium quod fugeris, almae

40

Ni probitatis opus penitus complecteris. Euge,

Laudatos imitare viros, rectamque capesse

Vivendique viam et qua mox super astra volatu

Carcere corporeo liber tollaris, ovantem

Atque triumphantem laudem virtutis et actus.

45

Nil animo levius, nil est properantius; auras

Aerias facili penetrabit et aethera saltu,

Sique sui similis, sique incorruptus inertes

Despiciat terras, caelum rimatus et omnem

Naturam specimenque deum legesque Tonantis,

50

Gaudia quanta geret! ". Quid prodest fabula surdo?

Plumbeus es, nullamque tuae cognoscere mentis

Vim potes; utque deum, sic te, nequissime, nescis.

Quid tibi sanguineis adeo tua lumina guttis,

Lyppe, rubent? Thasiae laetaris nectare vitis?

55

Quidni, nonne bibunt ipsi sua regna tyranni?

Nempe cave ne te deceptus imagine Bacchus

Immemor ipse sui locet inter sydera raptor!

Quis te, Lyppe, neget felicem? Coniuge Mundus

Te facit audacem; regem te reddidit uxor,

60

Valva maris summi, specus o spirantis Averni,

Styx Ditis sacrata focis Syrtisque profunda

Vnde tibi tantas fudit Venus aurea vires!

Tu potes ardentem per mille pericula Martem

Raetibus occlusum divis monstrare vocatis;

65

Te duce fulmineum valuit Cleopatra madenti

Victorem vicisse thoro; te saevus adorat

Alcides, te Pluto colit, te Cerberus horret;

Te duce, Lyppus iners nomenque decusque Senatus,

Mundo auctore, tenet; meruit subsellia celsus

70

Scandere perque omnis ferri spectatus honores

Faece satus multo redimitus tempora cornu.

Omnia, Munde, tibi cedunt, quin lupiter ipse,

Qui quondam Enceladum Coeumque ferosque gigantas

Straverat, en, loculis submittit fulmina plenis!

75

Attamen uxoris te servum Lyppus habere

Exultat, servumque vocant iuvenesque senesque.

Liber enim nemo est, nisi cuius libera nullis

Caeca libidinibus mens servit, cuncta doloris,

Cuncta voluptatis vanique agitata timoris

80

Praelia perpetiens. Is solus liber et omni

Rege quidem maior, sibi qui liberrimus unus

Imperitare potest. Sola pietate vocandus

Liber et altus eris. Tibi qui assentatur in omnes

Felicem appellat. Miser es, mihi crede, vel ipso

85

Nomine felicis, vitiis qui mille laboras.

Nam miseris tanto facilem te promptius addis,

Quo magis atque magis tua te constantia reddit

Obstrictum sceleri. Non is te diligit aurum

Qui sperat, qui poscit opem, quin ridet et odit.

90

Nam qui usum potius quam rectum spectat, amicus

Esse nequit. Verum delectat gloria; laudor.

Stultus es, en, scurrae blandis te laudibus offers

Nec te contemni, nec te per pulpita sentis

Ridiculo duci; quantum is te rideat, uncae

95

Ostendunt nares. Nullius at ipse favoris

Os renuam, sapiens si forsan faverit. Illa

Vera quidem laus est quam Laudatissimus ipse

Laudarit. Non hanc Codrus turpissimus, Vtis

Non hanc praestiterit, non hanc, qui semper inhaerens

100

Bambalio pueri natibus, carpitque probatque.