Francesco Filelfo satyrae 2, 10

Reference basis text: Silvia Fiaschi, 2005

Editing of the digital edition: G. Della Pietà, 2014


Hecatosticha decima

Qui finem in vita nullum nec rebus agendis

Constituit, Frederice, sibi, ratione carere

Arbitror. Hoc animal nil frustra vivere iussit

Ipse deus, quicunque sua de mente creatos

5

Otia torpenti vetuit nos ducere sopno.

Ille regit populos quos legibus ornat et armis,

Hic sulcat mercator aquas peregrina requirens

Littora, vecturus quae civibus optima censet;

Alter agrum curat, pecori studet alter opimo;

10

Hic orator opem fert quos iniuria pressit.

Mars alios et bella vocant; hic spectat Olympum.

Denique, vix ullos videas quos otia tardos

Desidiosa iuvent; multos sibi vindicat ipsa

Relligio castam cupientis ducere vitam,

15

Quorum dissimiles hominum similesque deorum

Cultus mira solent nobisque sibique parare

Commoda; civilem plures cupiere laborem

Ac coetum. Quorum tibi quid, Frederice, capessas

Scire velim: nec: enim ignavi petis otia vulgi.

20

Te pater uxorem vult ducere, at ipse repugnas.

Is causas quaerit naturae lege nepotes

Cur sibi ferre neges. "Est nobis dextera" dixit

"Fors; bona sunt animi, sunt quantum dicere fas est

Corporis. Ipse negas uxorem ducere. Quare? ".

25

"Hoc melius". "Quare? ". "Noli me cogere. Novi

Meque meumque bonum". "Noli, mi nate, parenti"

Subdidit ille: "mihi quicquam occultare, vel uxor

Sit tibi, vel causa nobis edissere tanti

Quo prohibere mali: medicas curremus ad artis,

30

Si medicis hoc morbus eget. Nec parcere nummis

Nec sumptu statui". Narratur fabula surdo.

Respondere nihil, nisi tantum "ducere nolo

Vxorem", Frederice, queas? Turbatur et aegre

Angitur ille animi, cuncti stomachantur amici.

35

Ipse autem nulla potuisti voce moveri

Nec precibus, nec, amice, minis. Quae barbara talem

Mens, inculta, ferox, valeat permittere morem?

Ast ego sollicitas ausim depromere causas,

Quis inhibere sagax forsan connubia ferre.

40

Sunt qui virgineam voluerunt degere vitam;

Sunt quos corporei penitus fregere dolores

Roboris expertes mancique et debilis usus;

Sunt etiam quorum terras atque aethera fastus

Spreverit immanes animis nusquamque ferendi.

45

Virgineum, si vera licet memorare, pudorem

Odisti semper. Tu virginis aedere nomen,

Virginerun iactare decus, Cornelius alter,

Audes, Indibili qui sponsam reddere captam

Ne dubites, cum lustra petis, dum scorta fluenti

50

Foetida vesica noctuque dieque frequentans

Contrectas? Ah, verte gradus! Te siste ruentem

Ac meliora probus iuvenis sectare tuique

Fac similem talemque doma respublica qualem

Inclyta te Venetum puerum celebrare solebat

55

Laudibus eximiis. Alios nam tempora mores

Ista petunt, superas annos iam puberis aevi.

At neque corporei te confregere dolores:

Robur membra tenet validaeque in pectore vires,

Et color et facies Paridem mihi lucida reddit.

60

Aspice quos humeros latos ostendis, ut ore

Vtque oculis et voce viges; compage tenentur

Membra sua. Qualem cecinit petiisse carina

Littora Colchorum raptorem velleris Orpheus,

Talis et ipse vales formae bonitate virentis.

65

Verum age, dic, rogito: quibus en versare lupanar

Viribus ipse potes? Melior sit comica Thalli

Nannion aut Phryne, quam nobilis uxor Vlyssei?

Num te fastus habet? Nullam dignare cubili

Vxorem, Frederice, tuo? Per sydera, demens

70

Factus es; elatum te reddunt otia, nummi

Et mala luxuries: hinc cari iussa parentis

Despicis. E tanta quaque urbs nitet ista micatque

Nobilitate, tuo nullam dignare cubili?

Oro, cave, ne cum prae temet despicis omnes,

75

Quamvis dives opum, quamvis sis pulcher et acri

Praeditus ingenio, quamvis tua pectora claro

Tullius eloquio compleverit, omnibus unus

Contemnere. Cave, ne cum tibi nulla putetur

Te nunc digna viro, nupta iam dignus haberi

80

Nulla iure queas. Volitat pernicibus aetas

Alis nostra etenim, tempus ruit, atra senectus

Ingruit, et qui nunc fuerat lanugine prima

Conspicuus forma, subito languescit et aret.

Lillia surgenti spectes rutilantia Phoebo,

85

Quae mox, Hesperias dum vergit lassus in undas,

Defecere, color periit, vigor excidit omnis.

Nec mihi Xanthippen ullam, nec, amice, procacem

Obiicias, tanquam solum te malle quietem

Dixeris, assiduas nunquam perferre querelas

90

Posse: vir egregius ridebit coniugis iras.

Quae tibi praeterea requies, cum patris et omnis

Vrbis, amicorum pateris convicia semper?

Quare age, si castam scimus te degere vitam

Nolle sacerdotem, si corpus ad omnia pulchre

95

Compositum natura dedit, ne fastus in aures

Te populi, Frederice, vehat, si bella forumque

Negligis et pelagus, saltem parere parenti

Perge pio, malisque viri quam nomina moechi.

Quinetiam insimulent qui coniugis impius expers

100

Esse cupit, sceleri maiori obnoxius ille est.