Francesco Filelfo satyrae 2, 9

Reference basis text: Silvia Fiaschi, 2005

Editing of the digital edition: G. Della Pietà, 2014


Hecatosticha nona

Nolim equidem frontem mutes, Rhomaee, serenam

Quod satyram vides aedis intrare procacem.

Hospes enim, non hostis adest, nec bella minasve,

Sed pacem viridisque affert inventa Minervae;

5

Consulit in medium quidquid conducere censet

Ad patriae sublime tuae nomenque decusque.

Si mecum partiris honus, vir magne, quod unis

Sustentas humeris, melius fortasse gubernes

Navis iter. Tu multa potes; nos multa per orbem

10

Vndique fluctivagum variis eventibus usque

Experti, monstrare viam, quae ducere tutum

In portum vel sola queat, si posse fatemur,

Nulla tuum capiat velut admiratio pectus.

Si Laertiadae permultum profuit olim

15

Quod callens eversa sacrae post moenia Troiae

Errarit varias penitus iactatus in oras,

Dum mentes hominum multorum novit et urbes,

Si pius Aeneas longe super aequora vectus,

Mille vices perpessus, iter sibi fecit ad astra,

20

Haec exempla monent tibi me, qui plurima praesens

Expertus norim, non dignum limine pelli.

Quantus Olympiacas superat sol lampade luces,

Ausoniae tantum visa est splendere per urbes

Et populis late praestare Bononia cunctis,

25

Ingenio, probitate, fide. Sed sola laborum

Causa situs bonitasque soli, qua cuncta deorum

Vis melior quaecumque hominum natura requirit,

Contulit in populum miris successibus unum.

Hinc quisquis Latii regnum petit, otia turbat

30

Resve novas molitur, iter primosque parare

Conatus studiosus avet speculumque potentis

Imperii miles te, dia Bononia, solam

Quisque facit. Sic turba piam dum moribus urbem

Infecit peregrina suis, mox omnia vertit

35

Dirus amor belli. Furit undique et undique Mavors;

Hinc manat civile malum, discordia demens

Aestuat et saevus bacchatur in omnia mucro.

Quinetiam quidquid populus colit omnis amatque

Est furor armorum et pugnae faeralis imago.

40

Nam legum studium iurisque iniuria tanta,

Quot rabulas civilis alit litisque magistros?

Pelle peregrinos, veneranda Bononia, mores,

Bellorum segetem, civilis sanguinis escam.

Vive tibi donisque deum tam grandibus istis

45

Vtere vel modice; te totam collige regem

Contemplata poli, qui te super omnibus unam

Innumeris donare bonis dignatus in omnem

Italiam voluit regni monstrare superni

Quantus honos esset vel quam miranda voluptas.

50

Dum tibi ne desis, nihil est quod rector Olympi

Non tibi contulerit felici sydere pulchrum,

Ingenuas artes atque otia libera cunctis

Viribus admittens. Tantisper iura tuere,

Propulsare nefas, non ut patrare nefandum

55

Edoceant. Quid iura valent, quae moribus obsint

Depravata bonis? Musas Phoebumque parentem

Si colis, omne cadens virus vomat ipsa Megaera.

Dulcius eloquio quidnam, Rhomaee, fluenti

Pierio de fonte putes? Hoc Orphea montes

60

Fluminaque et silvas et saxa rigentia tradunt

Allexisse sibi et Ditem flexisse furentem;

Huius item nervis placidisque affatibus usus,

Anphion potuit muris circumdare Thebas.

Colloquio cunctis si nos animantibus uno

65

(Nam rationis habent aliquid) praestamus, an ullus

Dixerit eloquio quicquam praestantius esse

Rebus in humanis? Quisnam tam rusticus ergo

Humanaque vacans specie, non omnibus unum

Viribus affatum noctuque dieque sequatur?

70

Quid, quod ad eloquium pubes, Rhomaee, videtur

Nata omnis, quancunque tulit tua florida tellus?

Nam nec es ignarus mihi quam sit nota iuventus

Ista omnis, quantum valet et splendore feracis

Ingenii linguaeque dono. Nam vidimus ipsi

75

Praesentes, populo morum pulchreque loquendi

Cum dedimus praecepta tuo, quo tempore primum

Graecia nos Italis septem post reddidit annos.

Vos decorat natura potens. Quid, cura laborque

Et doctrina, parens magnarum provida rerum,

80

Si simul accedat, quantum decus afferat urbi?

Nam laetam segetem si nullo scindis aratro,

Nec repetis rursum rastris rursumque novale,

Vel faecundus ager tenui pallescat avena.

Nec tamen eloquium laudem quod gaudet inani

85

Verborum sonitu, totius pectoris expers:

Vndique grandisonis oratio concinat ipsa

Sensibus, eximii quoscumque tulere poetae

Socraticique patres Samiique probata senectus,

Magnus Aristoteles et divi lingua Platonis,

90

Vel quidquid Latium, vel quidquid Graecia miris

Laudibus extollens, vitam componit honestam.

Haec, Rhomaee, velim cupiat curetque iuventus

Ista, renascenti quam dia Bononia saeclo

Ad meliora sui produxit nominis astra.

95

Sic mala dediscet quaecumque invexerit hostis

Deponetque sitim civilis sanguinis omnem.

Haec igitur faciens clarum tibi nomen in aevum

Omne feras, pariter felix patriaeque tibique.

Nam timeo, Rhomaee, nimis dum litibus haeres

100

Civilique odio ne te fortuna relinquar.