Hecatosticha octava
Prodigus in tristem contendit laetus avarum,
Alter in effusos luxus vitamque protervam
Invehit: alterno se vulnere caedit uterque.
[P] "Vndique disquiris nummos, spoliasque necasque,
5
Et miser es. Quae dives habes non utere, pauper.
In te nulla fides; quas debes iure tueri
Circumscribis opes; socii, respublica furtis
Non est tuta tuis. Quid enim tibi foenora quisquam
Sacrilego ascripsisse probro tam dura laboret?
10
Prostituis natas, tu carae coniugis omne
Dedecus argento loculos quod reddat honustos,
Non modo turpe negas, sed summis laudibus effers.
Tu patriam, tu templa deum et sacraria venu
Semper habes. Natos auro sanctosque parentes
15
Prodis, in omne ruens sceleris genus, omnia vertens
Iura quibus debent rectae per mutua mentis
Munera mortales vincirier. Omnia fraude
Et facis et Ioqueris. Periuria funditus aedes
Erexere tuas et te fecere potentem.
20
Depositum quotiens dulci inficiaris amico
Solvis vota deis, quod nummis victor abundes;
Quod siquando tuis quemquam periisse venenis
Senseris, astrigerum tangis sublatus Olympum,
Teque deum censes opibus cumulatus iniquis.
25
Nec tibi divitiae, quibus omnem diripis orbem,
Aut explere famem valeant diramque levare
Ore sitim: quo plus rapti possederis auri,
Pauperies animum tanto magis improba vincit.
Nonne vides quanto facies pallore cadaver
30
Triste refert? Maciesve cutem quae laxa fatigat?
Cui des, quando miser victum tibi subtrahis, ipsa
Quem natura petit? Num quemquam vestibus ornes
Quem glacies hyberna toga vidisset et aestas
Sole sub ardenti pellitum semper eadem?
35
Sordidus es victu, totus tibi sordet amictus.
Mi vomitum squalore moves, mi triste videris
Auspicium. Quereris semper numquamque quiescis
Perturbas clamore domum populumque forumque
Litibus obtundis. Nulli comitantur amici,
40
Oderunt nati, famuli execrantur et uxor
Te ne spectet hyems autumnus ut obruat optat.
Nam quid plura loquar? Tua si perrexero cursim
Crimina veridico sermone referre, loquentem
Deficiat me longa dies et lingua laboret".
45
[A] "Prodige, consumens nimio patrimonia luxu,
Quae te tanta potest in nos armare libido?
Aedibus absumptis tibi quas liquere parentes,
Nequicias per mille tuas mea tecta pudoris
Omnis inops intrare audes? Mea crimina pandis?
50
Num tibi sit medii ratio, qui munera fundis
In vulgus nulloque tuas discrimine donas
Stultus opes? Laute cenas, vestiris amoene;
Te famulum sequitur variis ornata cothurnis
Turba frequens, tumidi qui te super aethera ventris
55
Tollere contendant crepitu dum miilia pascis.
Qui tibi sit census vel quot venturus in annos
Nunquam mente prius tecum, miserande, volutas;
Hinc inopina premit quae te male torquet egestas;
Hinc rapis ut fundas, spolias, occidis, et omni
60
Crimine pollutus falsis hominesque deosque
Insequeris causis et quem me dicis avarus
Totus es. Vt cenas laute, sic Cypris in omne
Te trahit ipsa nefas: nam dum capit inguina fervor
Quem potusque cybusque tulit, non nata parensve
65
Tuta tibi. Nam quid laudas quibus utere vestes?
Vltima doctiloquos videt et nutrit India nullis
Vestibus utentes; quos mirabantur Athenae
Palliolis omnis degebant vilibus annos.
Pinguis es et nimio forsan rubicundus Iacho;
70
Hinc semper stertis longoque sopore solutus
Sopnia vanus alis, montes transcendis et iisdem
Obrueris, nullisque volans super aera pennis
Icarus in medium praeceps delaberis aequor.
Sic omnis effundis opes, ut nulla supersint
75
Filiolis alimenta tuis, spes ultima vitae.
Est igitur damnosa tuis tua vita, sed illis
Quos opulentus alis, quique assentantur, amicis
Ridiculo primum, mox deficiente culina
Est odio, qui te cupiant excedere vivis,
80
Ingratae sese ne damnes crimine mentis".
[P] "Verum dando nimis tibi, qui sis semper avarus,
Hoc videor praestare equidem, quo nemo negarit
Me minus a medio quam te distare probato".
[A] "At mihi cum libeat semper conferre licebit
85
Et medii servare modum rectumque tueri;
Sed tu, cui reliquum nihil est, quae munera possis
In dignos conferre viros? Non sola voluntas
Sit satis, accedat loculis sed dextera plenis.
Tunc, miser, ipse dabis, dandi cum dira cupido
90
Aedibus in nostris defrigens arserit in te.
Ne malim conferre equidem quam rursus in ullos
More tuo conferre malos risumque movere".
Talibus inter se, quae sunt extrema benigni
Officii, gladiis certabant. Iurgia virtus
95
Inclyta, quae medio victrix consedit in orbe,
Abiiciens extrema nimisque exosa parumque
Subridet gaudetque sibi, quod munere divum
Ex sese pendens, fortunae nullius una
Indigeat, vitiis etiam venerabilis ipsis
100
Et quae sola homines valeat fecisse beatos.