Hecatosticha septima
Ambrosius queritur monacus quod legis amicae
Officium, Manette, nihil nec nomina curem.
Fallitur Ambrosius; nam si scrutabere verum,
Nomen amiciciae sanctum mihi, sanctus et usus;
5
Sed fugit Ambrosium vis tanti muneris atque
Ipsius natura rei. Tantum utile censet
Atque voluptatem, quae vim conflarit amoris
Conservetque omnem. Nec enim, Manette, negabo
Quod minus obsequium cunctis in rebus amico
10
Praestiterim, quotiens intempestiva poposcit
Aut consulta minus. Si nos epigrammata longi
Muneris in Latium nondum traduximus atque
Eulogia Argivis solventes protinus oris,
Quod totiens precibus totiensque poposcit amicus,
15
Non ideo nobis adeo succenseat, ut nil
Cogitet officium quod sit rerumque dieque.
Si res plura petit patitur quam temporis hora
Aut quod tempus avet res negligit, audet amicus
Officium culpare meum? Quod remque diemque
20
Aequali expendens trutina sic ducit utrique
Se fecisse satis, duce si Laertius uno
Venerit in Latium ne, si velut Iris amictus
Indutus varios, moveat novus histrio risum.
Cantio longa quidem tot me traducere versus
25
Quot gravium vitas describens ille virorum
Rettulit. Interpres si reddere quaeque Latina
Nititur Ambrosius, quur non quoque versibus ornat
Scripta suis? Metrum nescit? Nil discere turpe est
Quod nescire sciat. Si multa negotia septam
30
Impediunt mentem, nec nobis ulla supersunt
Otia, quos penitus sibi publica munera magnis
Obstrictum faciant meritis; sunt pignora, coniunx,
Sunt famuli, quorum vitas cultusque modestos
Nos curare decet; tanto vacat ille labore.
35
Desinat Ambrosius nos tandem obtundere maestis
Questibus aut precibus. Carmen, dic, transferat ipse
Quodque sibi: satis est tam multum saepe laborem
Nos causa cepisse sua, dum singula verba
Verborumque animas Graia de gente petitas
40
Ducimus in Latitun. Si famae ducitur auris,
Si laudis dulcedo iuvat, si gloria mentem
Vrit tanta suam, nox intempesta cubile
Nesciat: in longo repetita volumina cursu
Palmam ferre solent finemque afferre labori.
45
Praeterea melius sibi consulat ipse sacerdos
Si, quae sunt saecli, saeclo doctisque relinquat;
Ipse sacerdotum curet templique recessus,
Mente poli meditatus opem verumque Tonantem,
Ambitionis inops: nec enim decet ulla remissas
50
Ambitio mentes ac caeci gaudia fastus.
Nonne vides, Manette, quibus nunc artibus omnes
Vivimus? Vmbra nocens atque ostentatio fallax
Quas fraudes, quos arte dolos, quas denique tendit
Insidias? Scelus omne tegit probitatis imago.
55
Hunc tu forte putes castam redolere Dianam
Concubitus Florae semper qui pectore versat;
Hic moderata loqui didicit quem funditus angor
Sollicitat, nec stare loco sinit alta cupido;
Illum fastus alit sua qui premit ora cucullo;
60
Alter visus opes contemnere, solvitur auro;
Ebrius in vinum rigidos iaculatur elenchos;
Qui timet, audaces superat sermone Gigantas;
Iusticiam laudat iurique adversus et aequo;
Relligione vacans, superos quos ridet honorat;
65
Hostis amiciciam simulat; prudentior ille
Ducitur insanum qui vulgus stultior ambit.
Non me ficta iuvant, dulcis Manette, nec ore
Esse alius didici quam gestem corde Philelfum.
Hinc plaerumque odiurn livorque invadit inermem,
70
Quod simulare nihil didici, nec perfidus ullas
Reddo vices fraudi, sed totus id esse laborem
Quod sim, nulla meis venatus tegmina rebus.
Virtus sola placet, plebis contemno favores.
In facinus nequeo bilem fraenare furentem;
75
Qui silet, is vitium pacata mente videtur
Excepisse sibi: similes nam iungere mores
Mutua corda solent, odium litemque malignam
Dissimilis natura creat. Non ipsa voluptas
Reddit amiciciam, non utile, solus honesti
80
Cultus amicorum mentes coniungit amore.
Inde voluptates manant et commoda mille,
Quae nequeat fortuna premens mersisse ruina.
Haec igitur secum repetens communis amicus
Ambrosius, Manette, queri vel desinat et se
85
Forsitan accuset, vel tempus et otia cedat
Commoda, quis habeam quod flagitat ore frequenti
Sic digna cecinisse lyra ne dicar ineptus.
Quod si forte moram patitur minus ipsa cupido
Aedendi, decimum quae iam produxit in annum,
90
Quod nequit ipse metro, possit traducere prosa;
Possit item varios, si malit, omittere versus,
Quippe quibus per multa suo non digna cucullo
Sint verbis referenda suis, interprete tali
Quae si casta legat plebs accusabit ineptum
95
Cuncta sacerdotem. Non omnibus omnia laudi
Esse solent, hominum ratio rerumque tenenda est.
Phormio delirat dum, quae non viderat unquam,
Militiae summo audet praecepisse magistro.
Hisce autem, Manette, tuum nostrumque monebis
100
Ambrosium, sana cupimus quem mente valere.