Marcantonio Aldegati gigantomachia, 12

Cap. 12

748

Et te dives opum, magnorum dives avorum,

Laudibus immodicis tellus Campania cantat,

750

Audet teque parem superis summoque Tonanti

Dicere, Phlegraeo stravit quom Marte Gigantes.

Non minus in Gallos vidit te Marte feroces

Irruere et forti vibrantem spicula dextra,

Torsit in obstantem quam fulmina dira Tiphoea

755

Iupiter et coelum crudeli strage redemit.

Te primi videre Osci nova bella parantem,

In ferrumque sua pro libertate ruentem;

Te Sinuessa tepens, Vulturni cantat et unda,

Teque colunt si qui tacitis servantur Amyclis;

760

Moenia te Fundi Martem superare fatentur,

Atque habitata Lamo quondam Caieta domusque

Lestrigonum, vicina freto, cinctumque palude

Linternum et Cumae fatorum arcana ferentes.

Nuceria undantes mirata est sanguine campos

765

Marte tuo et Gaurus, statio tranquilla carinis;

Teque Dicarchei sternentem Gallica castra

Viderunt populi, dicti de nomine iuris,

Parthenope et quondam Grais habitata colonis

Se tibi debere per saecula cuncta fatetur:

770

Libera nanque fuit flammis ferroque ruinaque

Ingenti virtute tua, qua sidera tangis.

Te medio servatus honos, servata supelex;

Sexus uterque huius vitam diffundere fatis

Debet in aeternum pro te; nec pervia Nola

775

Annibali meritos semper tibi tradet honores;

Aliphae et vacuae, Clanius quas cingit, Acerrae

Pectore te memori servabunt tempus in omne,

Et quos unda lavat Sarni, quos sulphure Phlegra

Territat, atque ardens Misenus et ore Typhoei

780

Baiae eructantes flammas, Ithacensia regna.

Immemor antiqui nec erit saxosa Telonis

Insula, barbarici regis servata tumultu

Quod sit Marte tuo, nec te Callatia corde

Expellet, parvis Callatia praedita muris,

785

Nec te Surrentum, nec te cerealis Avella;

Et Capua, in rebus mensuram ignara serenis

Posse tenere diu, te pectore semper habebit.

Samnites etiam tibi se debere fatentur,

Qui Batuli campos habitant, qui moenia Mucrae,

790

Et qui caeca plagis cingunt Boviania lustra

Et qui Caudinis exercent faucibus arma

Et qui Rufre habitant et quos Essernia nutrit,

Dumosis et quos Herdonia detinet agris.

Brutius atque tuum praeclarum nomen ad astra

795

Elevat atque iugis Lucanis nata iuventus,

Hyrpinique viri, quae gens hirsuta ferarum

Cingit lustra plagis habitatque in montibus altis

Venatuque alitur solo fluviique liquore

Pellit ab ore sitim fessique labore quiescunt.

800

Brundusiique arces Martis te numen habere

Et phrameam saevaeque ferunt te Pallados arma;

Omnes te populi Calabri reverenter adorant;

Leucosii tumuli bellorum gesta tuorum

Mirantur laudatque tuum Picentia nomen,

805

Laurea serta parant biferique rosaria Paesti,

Poenorumque manu quondam deleta Cerille

Et quos nutrit aquis Sylarus, quo saxea fiunt

Gurgite virgulta et rami durantur in undis,

Te merito laudant; pugnax ut bella Salernus,

810

Quae valida virtute geris, quae fortibus armis,

Vidit ab incoepto, subito se movit et hostes

Deseruit fideique tuae confisus adhaesit;

Quantus es et bello vidit Buxentia pubes.

Qui Sidium Sanctum gracili cum voce canebant,

815

Illius atque aris quondam dare thura solebant,

Te super astra ferunt; Latii te voce parentem

Vna omnes dicunt, quos inter patria Crispi,

Primus in historia cecinit qui proelia Romae.

Te quoque Casperula et Foruli Cybelique Reate

820

Sacratum quondam Phrygiae, quo fertur ab aevo

Maiorum Latiae medium telluris inesse,

Non desunt summos axes attollere cantu.

Nursia, Sertori quondam celebrata triumphis,

In Tetrica te rupe canit; te laudibus ornant

825

Implumesque Cures, posuit queis moenia Sabbus.

Quin et Faunigenae cantant te voce Latini

Laurentumque domus et sacri culta Numici

Et sylva Ausoniae, quondam sacrata Dianae,

Quaeve manus habitant Rutulorum, Daunia regna;

830

Hostia nec Tusci posita est quae in faucibus amnis

Te sine laude sua merito sinit esse decoro,

Sit quamvis partes Gallorum et signa secuta:

Ipsa etiam virtus laudes acquirit ab hoste.

Tibur ab Argeo positumque in monte colono

835

Fortunaeque iugis gelidis Praeneste dicatum,

Antemnae et si quid restat, nec Marte nec aevo

Dirruta sit penitus, Gonzagum nomen in astra

Extollit turcaque sonat sonat undique turca;

Nec te Crustumium, nec te silet unda Labici,

840

Quive Anienis aquas potant, qui Tybridis undas.

Simbrivii et gelidas ripas qui rura coluntque

Et saevis qui rura domant Aequicula rastris

Et quae Pontinos despectat pendula campos

Setia, misceri mensis nisi digna Lyaei,

845

Nec positae tua gesta silent in valle Velitrae,

Nec Cora, nec miserum nimium stagnantia ventrem

Signia vina ferens, non te Pontina palusque,

Liventi coeno turbat quam squalidus Vfens;

Anxuris et summo tollunt tua nomina coelo

850

Moenia, sublimi resident quae vertice montis

Hernica saxa canunt; te dives Anagnia voce

Elevat ad superos, profugis habitata Pelasgis;

Atque Ferentinae gentes et Alatria pubes

Privernique cohors, Sorae et malesana iuventus

855

Te, quamvis hostem credat, sine laudibus esse

Non patitur propriis: cunctis placet inclyta virtus.

Scaptia, si prisci retinet quid nominis, in te

Antiquos oculos vertit gaudetque potenti

Esse duces Latio, tutum hoc qui Marte feroci

860

Barbarie possint servare et regna tueri,

Regna tuis armis saevo servata tumultu.

Non Frabateriae populus, non monte nivoso

Consita tantorum meritorum Attina negabit

Praemia digna dari cumulis, non territa bellis

865

Sinuessa aut Frusino non unquam tardus ad arma,

Et vada Fibreni Lyris qui iungitur undis,

Quamvis sulphureis tacitoque ad littora cursu

Labitur, Arpinas quem summa spectat ab arce

Pallados, et cinctum viridanti fronde Venafrum,

870

Non tacita te voce canunt, non voce triumphos

Defraudare volunt: summis te laudat Aquinum

Vocibus, insigni clarum virtute poetae,

Picenique ferunt Martis te numen habere,

A Pico qui nomen habent; scopulosa Numanae

875

Rura tuum celebrant, quo tendis ad aethera, nomen.

Pro te littoreae fumant altaria Cuprae,

Atque Truentinae si sunt flumine turres

Te amplexu accipiunt, Veneris te concinit Ancon

Olim sacra domus, nec te silet unda Vamani,

880

Adriacis quae semper erit memoranda ruinis,

Attollensque Asclum Vepici signa timentis,

Nec te Picenos Esis qui separat Vmbris

Iam volet esse suis sine laudibus; addet honores

Ipse Vmber, saevis solus non raptus ab undis.

885

Te Sapis cantu et rapidus super astra Metaurus

Clitumnusque, sacro crescunt quo flumine tauri,

Tollit, et in Tybrim properans albentibus undis

Sulphurea Nar dirus aqua, Tiniasque Clanisque

Et Rubico Senonum et dictae de nomine Senae

890

Exultat laetis duce te Mevania campis,

Aeterno cantu ad coelum sublata Properti,

Et te victore Hispellum sub rupibus altis

Carmina laeta canit choreasque ex ordine ducit;

Iamque tua nebulae clarescunt luce Nequini,

895

Si qua paludosi Ingini et nomina restant,

Fulginia et valido quae nunc circumdata muro est

Ingenti te laude canunt; Amerinus et armis

Grande Camers qui nomen habet, qui fortis aratro est,

Te colit, et lactis cessit cui Sarsina dives,

900

Copia, Romanae facundia Sarsina linguae,

Et qui Gradivi coluerunt signa Tudertes,

Eridani indomitae et gentes super aethera nomen

Gonzagum extollunt; nostrarum antiqua Ravenna

Altrix Musarum summis te laudibus ornat.

905

Hac stipe conductus sub honesta pace quievi,

Ocia et haec tribuit, canerem quo bella Gigantum,

Bella quibus magnum timuerunt perdere coelum

Ipsi coelicolae, quibus alto incanduit axe

Iuppiter et fractis excussit nubibus ignes,

910

Centimanum Gygem vexantemque astra Tiphoea

Viribus infandis immani fulmine adegit

Infernas sedes atque antra subire parentis.