Francesco Filelfo satyrae 2, 2

Testo base di riferimento: Silvia Fiaschi, 2005

Cura dell'edizione digitale: G. Della Pietà, 2014


Hecatosticha secunda

Me nimis extollis, nimium me laudibus ornas

Hydropotes, nec nostra satis perspecta, Georgi,

Vlla vel ingenii tibi vis aut doctior usus.

Non ego Gorgonei nitidas velut Ennius haustu

5

Fontis aquas Gallusve bibi, mea tempora nullus

Comit honos: nudo gaudent mea carmina Marte.

Quaeris amiciciae mecum tibi nomen et usum?

Accipe, dedo libens, miro complector amore

Teque fidemque tuam; quanti nos ducis, id omne

10

Iuri ascribe tuo. Nullam patieris, amice,

Poscere si quicquam pergas vel grande repulsam

Interea, postquam sanctum percussimus ambo

Foedus amiciciae, tali si nomine dignus

Esse cupis talisque virum volitare per ora,

15

Accipe quae nostrae sedeat sententia menti.

Multa ad amiciciam traduntur iure colendam,

Quae forsan numerata putes prolyxius. Vnum

Est autem memori praeceptum mente tuendum,

Vtque iisdem dulces studiis teneantur amici

20

Consimilisque colant iisdem sub finibus artes.

Legibus indulges? Alius nos detinet usus:

Stoicidas sequimur, divos coluisse poetas

Nos iuvat et miro veneramur rhetoras igni,

Graecaque Romanis pariter Graiisque Latina

25

Iungimus et versu pariter prosaque vagamur;

Innumeras etiam turpis quas fama sequatur

Aspernamur opes; virtuti cedere cunctas

Res simul humunas censemus, et improba rectis

Facta premi moresque malis praestare probatos.

30

Artibus his etenim solis, ut opinor, ad astra

Itur et aeternis homini pia fama triumphis

Gloria, laus et honos in saecula cuncta paratur.

Legibus inservis? Si talis discere leges

Niteris ille Dracon quales statuisset Athenis

35

Quasque Solon tulerat, seu quales Sparta Lycurgi

Sanxerat, Alcmandri quem nec furor impius acris

Terruit, ipse tuos sensus studiumque probarim.

Sunt etiam Latio geniti de sanguine fama

Insignes et laude viri, velut Haelius atque

40

Caecilius fratres, Tubero Brutusque Catoque,

Virginius, Capito, Rufus, Labeoque severus

Sulpiciusque gravis, quem Muti sermo verendi

Ad civile virum ius verterat. Hosce, Georgi,

Hos si forte viros cupias cognoscere, laudem

45

Ipse equidem; verum si quos perdiscere vulgo

Contendunt hebetes stolidae ruditatis alumni

Damno, nec insanam nequeo iam dicere mentem.

Angelus et Baldus, cumque iis Accursius, Azo,

Dinus et iis similes, fugiendi pestis ut atra

50

Sunt tibi, si sapias. Homines fuge, doctus, ineptos

Hos tu iure etenim consultos forte vocaris,

Quos ego iure putem constultos nempe vocandos

Et rabulas, qui nil aliud nisi vendere nugas

Edidicere, nihil rerum novere bonarum,

55

Grammaticae expertes, crassi fatuique, per artis

Ingenuas omnis pectus clausere. Peritus

Iuris nemo quidem, sed iuris perditus ille

Iure vocandus erit, qui talia discere monstra

Molitur tristique animum complere veneno.

60

Si talis imitare viros, per sydera damno

Teque simul studiumque tuum. Quid ducere tandem

Tempus inane paras? Nihil est, nisi tempus, amice,

Quod nostrum censere queas. Si tempus abire

Sponte sinis vacuum, nulla ratione nec usu

65

Nobilis officii servato, stultus habendus

Non ab re fueris. Cuinam servire laboras?

Liber es et nullis vitiis obnoxius. Istos,

Oro, cave, turpi qui pro mercede rapinas

Furtaque multiplici componunt fraude parata.

70

Adde, quod ingenii reicit vim Bartholus; adde,

Quod nisi rusticitas nullus vir quiverit alta

Mente vigens talis animo demittere gerras.

Ille Triballorum qui ductus origine celsum

Repsit ad imperium, manibus dum sceptra teneret

75

Barbarus, in Latias lacerato corpore leges

Iniecitque manus loetoque afflixit amaro.

O utinam superi, siquid mortalibus usquam est

Iusticiae reliquum, te, Iustiniane, sub imis

Manibus ardenti plectant Phlegetonte iacentem!

80

Postquam tanta Italis millena volumina legum,

Principe te, clades, te principe, pestis ademit,

Cum tua venturae moliris nomina famae

Inserere et vulgi titulos dementis inire,

Lex et iura tuo perierunt inclyta fastu.

85

Sunt virtutis opes quas solas dicere fas est

Perpetuasque homini. Fertur dixisse Bianta:

"Omnia quae mea sunt, mecum fero". Nulla Prienes

Praeda virum captae valuit monstrare minorem.

Si tibi sit virtus, omni sis ditior auro.

90

Hanc cole, ne dubita quin non modo vivus, at omni

Carne carens omni sis divite ditior unus.

Natus ad ingenuas unus mihi cerneris artes,

Hydropotes, nec adhuc tibi consulis? Effuge vulgi

Insanos titulos, deliramenta furentis.

95

Naturam sectare tuam, quae provida custos

Te meliora sequi vitae decreta beatae

Et monet atque iubet. Si me sectaris amicum

Consiliis studiisque probus, tibi munus amici

Cedo equidem memtemque libens. Age, concipe tecum

100

Eximium virtutis opus nomenque futurum.