Francesco Filelfo satyrae 1, 10

Reference basis text: Silvia Fiaschi, 2005

Editing of the digital edition: G. Della Pietà, 2014


Hecatosticha decima

Eloquium nuper redolentis, Stroza, tabellas

Mellifluum, Matthaee, tuas dum terque quaterque

Perlegerem, miram concepi pectore laetus

Ipse voluptatem. Quis enim tam saxeus esset,

5

Ferreus, incultus, quem non tua summa moveret

Dicendi virtus dum campo ferre pedestri?

Stroza, fatebor enim, dum vertere graeca latinum

Nitor ad eloquium ventisque vocarer in altum,

Nescio quae nostrum nobis mala mite volucris

10

Clausit iter laevumque procax obiecerit omen.

Nam dum forte forum peterem, Florentia civis

Quos tenet egregios magnam spectare coronam

Contigit. Accersor moremque vocantibus ultro

Ipse gero. Sic rebar enim, qui corpora cultus

15

Compserat exterior, simili interiora decore

Redderet; a vestis roseae splendore trahebam

Ipsum animi mentisque decus. Mox dixerat unus:

"Quid laudant frustra virtutis nomen et auram?

Sint tibi virtutes, sint nomina quaeque decori

20

Et desint nummi: cuncto ridebere vulgo.

Omnia tempus habet: sanctum nunc imperat aurum

Aurea gaza placet, spectantur et aurea tecta

Caelicolasque nihil nisi fulvum poscimus aurum,

Iure quidem, nam cuncta parat. Rex praeside tali

25

Persidos e medio Graecorum quiverat olim

Mille sinu traxisse duces; hoc praeside rursum

Rex Macedum saevos dudum penetrarat ad Indos.

Romulidas quondam fertur coluisse priore

Tempore pauperiem minimamque fuisse peculi

30

Iisce renascentis curam potiusque probare

Hunc solitos qui se innocuum praestaret ab omni

Crimine, et humanas probitati cedere cunctas

Res quascunque solent hominum mirarier usus,

Ipse ratus vacuas opibus dimitteret aedis.

35

Namque satis grandes gelidi post fata sepulchri

Divitias famae titulis grandesque parari

Thesauros quos nulla queat vel tristior aetas

Laedere, vel rabido morsu corrodere vermis.

Hinc tua, Paule, quidem, tua, Regule, dives haberi

40

Paupertas meruit. Sic Cincinatus opimis

Laudibus effertur. Pauci sibi degere vitam

Hanc voluere tamen, quos vanus duceret error.

Quid memorem pariter quot res dedit ampla superbos?

Crassus opes multo noctisque diesque labore

45

Dum cumulat clarum peperit sibi nomen in urbe.

Divitiis Magnus populum Pompeius agebat

In quascunque alacrem cuperet traducere terras.

Ast auro Caesar dominatus et urbis et orbis

Imperio, meruit praesens in vota vocari.

50

Huius item meritis sapiens Plutona vetustas

Aetheriumque Iovem divino numine donat.

Quare aurum cunctis laeti praeponere rebus

Pergite, si sapitis, quo mollia pacis habentes

Ornamenta piae valeatis et effera bella,

55

Qualia multa premunt, fulva pulsare sagipta

Stoicidasque senes lepido pensate cachinno".

Hunc alii laudant, alios mussare videres,

Seu quod dicta minus censerent forte probanda,

Seu splendore magis virtus veneranda pudorem

60

Adderet ipsa suo. Nam si lustraveris omnes,

Invenias pluris qui, quamvis turpia quaeque

Patrarint scelerumque minans superasse cacumen

Laetentur, verum cupiant probitatis haberi

Cultores malintque boni iustique videri

65

Quam studuisse fore. Hinc alii post ordine mentis

Quisque suae decreta ferunt. Sed stultior unus

Talia verba dabat surgens in corpore bubo:

"Ipse equidem soleo mecum mirarier illos

Qui tempus trivere suum quo graeca latinis

70

Exprimerent verbis: hic rhetoras, ille poetas,

Socraticos alius transfert aliique priorum

Vertere res gestas et bella furentia certant.

Quid frustra didicere libros, interpretis usi

Munere? Quid frustra vanos sumpsere labores?

75

Quisque suas qui servat opes, iis utitur. Haud se

Quique habuere suas, alienis vestibus ornant".

Assensere omnes, contra nitebar, et ipsum

In medium eloquii, patrem te, Marce, ferebam,

Maioresque alios. Piscabar in aere rombos

80

Atque maris medii venabar in aequore cervos.

Hinc ego constitui nil iam traducere, cernens

Ingratos hominum per aperta pericula mores.

Namque volunt quaecumque legunt damnare, vel ipsi,

Siquid habent pulchri conversa volumina, tantum

85

Assignare solent qui scripta reliquerit auctor.

Interpres nullas potuit meruisse labore

Officii partis: hic aridus, ille remissus,

Spumeus alter erit, durus fuit ille, sed iste

Laxior. Heu demens stolidi sententia vulgi!

90

Et tamen inviti deliros saepe vereri

Cogimur, et diris penitus dare lintea ventis.

At tua dicendi vis insuperabilis apte

Vsqueadeo nostram potuit deflectere mentem

Extinctosque prius flammis surgentibus ignes

95

Instaurare novos, ut quidquid, Stroza, petisti,

Care, mihi, facilis tibi sim cessurus amico,

Munera cum primum liceat per publica nobis.

Totus Aristoteles causas armatus in omnis

Prodeat in medium tractetque ferocia saevi

100

Bella fori populumque domet moneatque Senatum.