Bongiovanni da Cavriana anticerberus 1, prol.

Prologus

"Huc properate, senes, iuvenes, pueri, seniores",

Clamitat iste liber, qui tollit crimina, mores

Donat odoriferos iactatque per agmina flores.

Hic liber, istud opus, renovabit sordidiores

5

Et faciet cunctos Iove claro lucidiores.

Curarum maria michi placa, virgo Maria,

Ingenium decora, deformia verba decora,

Vernans vere rosa, tu nullo frigore rosa,

Flos florum vere, florens rosa candida vere.

10

Tu, mea spes firma, tutubantem robore firma,

Ad portum porta tutum, me protege porta;

Tu, Christi kari thalamus, mi, gloria, kari-

Tatem tu dona que lustrat singula dona

Perque domos Ditis vacuas sic flamine dota

15

Quod vestem cicladem sumam pro veste melota.

Vt caream carie, secludens otia, scribo

Vtque placere queam Christo cui munera libo.

Christicolis cunctis divino munere scribo

Hoc opus; ergo lues livoris dicat: "Abibo".