Hecatosticha nona
Claude forespostisque sera, iunge ordine vectes,
Ostia quaeque suo geminatis robore valvis
Assiduus munire para, sit ianua multa
Asservata manu, teneat vestibula custos
5
Pervigil, atque premens cancellus more fenestras
Ferreus insidias compescat et eminus omnes
Propulset: nunquam ipse tamen muliebria vites
Prodigia atque dolos. Mirum est quo foemina callet
Ingenium, scelerum cum secum perdita versat
10
Mille vias; nihil hoc monstro est audacius uno,
Nec magis horrendum, siquando dira libido
Aut odium stimulat. Carum Medea parentem
Deseruit fratremque secans, furibunda, necavit,
Dum sequitur moechum, quem postquam accensa furore
15
Odit, ad insontis convertit fulmina natos.
Atque Helenen nullus tenuit pudor: illa parentes,
Illa virum fratresque pios atque omnia temnens
Nomina quae pareret probrosi infamia facti,
Ad Troiana, procax meretrix, incendia vastis
20
Fluctibus advehitur. Phoenicas praetulit Io
Et patriae atque patri; Cretensi Scylla tyranno
Prodidit et patrem et regnum legesque deosque;
Nec metus Europam vetuit conscendere Tauri
Terga trucis; turris Danaen custosque fidelis
25
Ac multus frustra studuit servare latentem.
Arte quidem nulla possis inhibere furorem
Foemineae mentis: nam quidquid foemina secum
Cogitat, insidias totum fraudesque ministrat.
Ipse putas natas cauta servare ministra,
30
Quae, parvo corrupta auro, seducit et illas,
Ostendens quam dulce bonum, quam dulcia recti
Gaudia sint nervi. Thalamo dum tutus avito
Coniuge cum fida dormis, securus adulter
Ingreditur fallitque seras: dum stertis et altos
35
Solveris in sopnos, humeris cadentia tollens
Crura suis, agitat clunes et basia poscit,
Ac vitulum ridet tanto torpore marinum
Sopitum repetitque vices et lassus anhelat.
Mentula vesicam modo longior impleat omnem,
40
Non curat mulier seu liber sive quis ille
Verna sit Aethiopum quem miserit ipsa vel horrens
Sauromatum tellus; quin et tentigine quaedam
Ardentes rabida nullo discrimine tollunt
Aut asinos tergo mulosve, pudore vacantes
45
Atque metu penitus: tantum furor excitat ignem!
Causa mali tanti vinum est et Persica mensa.
Namque ubi concaluit cerebrum fervorque repostos
Invasit iecoris fontes, spatiatur in omne
Foemina flagitium, scelus audeat omne supremum
50
Ebria. Sic fratris post funera saeva biformis
Cretica deseruit patrios Ariadna penates,
Vxorisque feros Agamemnon senserat ictus,
Et nomen mentita sagax Augusta lupanar
Intravit plenis non ultima mathula nervis.
55
Non igitur temere Romanos traditur usum
Foemineo sexu vini vetuisse, quod ipsam
Eripiat mentem facinusque hortetur ad omne.
Sobria cura igitur tua sit tibi filia, coniunx,
Et quaecumque tuo curatur foemina ductu.
60
Otia tolle simul: nam semper foemina nervos
Cogitat atque gulam. Fax caeli numina discat
Ingentemque deum qui cunctis praesidet oris.
Delicias fugiat luxusque et vestis amoenae
Atque voluptatis Cypris est comes. Auribus una
65
Insonet arrectis probitas, qua parva domantur
Omnia. Penelopem sic fertur Phemius olim
Mulcenti docuisse lyra, qui et quantus honesti
Esset honos, quam mira omnem celebranda per orbem
Fama pudiciciam nunquam peritura maneret.
70
Adde probas comites, quae nil nisi casta loquantur:
Garrula nam mulier magni fit causa doloris
Ac flaetus, cum multa loquens labatur in ipsos
Oscoeni sermonis agros segetemque futuri
Captet adulterii. Nutrix et serva pudicis
75
Profuit exemplis; eadem persaepe nefandos
Edocuit coitus vertitque in vulnera venas.
Haec et multa equidem possim praecepta referre
Docta pudiciciae, quae sydere nata benigno
Non invita legat; verum petulantibus astris
80
Progenitam monitis valeas deflectere nullis,
Nec terrere minis, nec vi domitare nec arte.
Optandum ut nobis mulier contingat honesta,
Et multis placanda poli sunt numina votis:
Namque aliter frustra tantos cepisse labores
85
Sollicitosque metus, ac tanta negotia ferre
Curemus. Versuta Venus callensque recludit
Quod meliore serae censes munimine totum
Vimque omnem roburque levat. Custodia nulla
Nec tutela valet: nam novit foemina cunctas
90
Tartareas fraudes. Lachrymat, blanditur et orat,
Dissimulat, fingit vultus rursusque minatur
Accusatque ferox et crimina mille reponit
Insimulans; temnit famam, gladiosque facesque
Atque venena parat latitans, quaecumque parentes
95
Quaeque viros fratresve neci curamve gerentis
Tradiderint mentemve fugent ducantque tenebras.
Et, ne plura loquar, cum te, Pandora, misellis
Adiunxere viris ridentis numina caeli,
Vltima pernicies nos cepit, tabida membra
100
Quae reddens, animos cruciat mentesque perurit.